HYPERCALYPSEOS LIBER
SINGULARIS
PARS PRIMA
Praefatio
Auctor commentarioli de studiis moribusque Didymi, biennium abhinc Pisis
editi, libellum exiguum quem vides, Juli, ut aliis perpaucis, sic etiam mihi
permiserat exscribendum, ea lege, ut ne publici juris fieret: id quod hactenus
a me cautum fuerat. Erat enim periculum ne importunissimus quisque scriptorum
novam arriperet lucri commoditatem; cum admodum constet, versari inter Italos
mercaturam quandam jurgiorum. Quae lues Italiae principio ex aemulatione
municipiorum, sua quorumque peculiari libertate florentium, sed armis et
moderatore uno carentium, orta est. Deinde ubi aemulatio in discordiam
paullatim degeneravit, malignitas in litteris, tamquam necessitas
superingruentis servitutis, coaluit. Nunc demum, ab hisce praecipue
duodeviginti annis, ex quo Britannia tua communia humani generis jura tueri se
profitetur, nos interim lustro
sanguine Cyrnei luimus perjuria
Regis:
utrum mores servitutis litteras
depravarint, an litterae servitutem, haud facile tibi dixerim. Sed cum Musae te
raperent in Italiam, ubi adhuc ara rt ignr gaudent antiquo, nostrasque miserias
solantur, aliquid etiam pro nobis apud feliciores populos intercedunt; tunc nonnullos
cernere potuisti earum sacerdotes palam in assentationem, clam saepius in
obscoena convicia, prostare ad cujusque novorum dominantium utilitatem, vel ad
servorum impotentem dicacitatem verniliter provolutos. At adulatio paucioribus
grata, coque minus fructuosa scribentibus: Mercurio benigniore reciprocantur
lucrum ac probra, et quae magis
densum humeris bibit aure
vulgus.
At quod verebar, id evenit.
Quidam enim de natione illa grammaticorum, quae est obnoxia librariorum
stipendiis, cum carptim Hypercalypseos, nescio quo pacto, aliquot capita
compilasset; paraphrasm vernaculam, prolixis explicationibus oneratam,
vulgavit: tanta insuper virorum nomina ingenio doctrinaque prastantium insectatus est,
ut legentibus difficilius sit stomacho temperare. Tu autem, Juli, qui comitatem
Senensium et perspectam nuper habuisti, et gaudes meminisse, gravius feras,
interpretem atque typographum occultasse sua nomina, et tantummodo Senensium
civium personam prae se ferentes, civitatem politiori humanitate religioneque
hospitalitatis sane spectatissimam, esse calumniatos: utpote Senenses apud sese
paterentur eosdem viros lacessitum iri, quos, si adirent, honestissime
amplecterentur. Quamquam in illa paraphrasi neque paginam, neque fortasse
lineam reperies, quin Insubrem i\diwtismoén redoleat; interdum etiam Florentinitatem quasitam: quod sane indicium
Insubris grammatici est. Id non tibi, quem in hanc litem adigerem arbitrum, sed
civibus tuis et litterarum nostrarum expertibus, explicabo.
Gratia qua dam nativa sua sponte fluit ex ore populi Florentini: verba
tamen, quamvis felicioris natura, ut in scriptis niteant, exquisitam
diligentiam, atque meditationem assiduam scriptoris desiderant. Verum nonnulli,
qui in urbe Florentia et proximis civitatibus dant operam libris, sic scribunt,
ut lingua nostra potius notha, pra postera servilisque Gallica linguae soror,
quam Romana linguae primogenita filia, atque hares locupletissima, suaeque
originis jure libera videatur: sive quod ritu mortalium abundantiam negligentia
corrumpunt; sive quod propria, tamquam communia cum plebe, expolire fastidiunt;
aut potius quod consulere malunt lectoribus suetis loquentiae Francogallorum;
quam, magnificis quidem titulis, philosophicam atque universalem concelebrant.
At contra Bononienses, Mediolanenses, Veronenses in primis, quique alibi
ferulam Orbilianam adfectant, archaismos atque deridiculos logos, a
fabulatoribus ex industria in ludicro genere scriptura admissos, nullo
discrimine sibi colligunt; persaepe etiam stribligines quae Davo alicui, aut
Syro, aut monacho lenoni in comcedis vetustissimis ex ore profluunt; ipsa
aliquando exscriptorum et typographorum errata, quae in primis majorum
editionibus irrepserunt. Igitur non ex arbitrio usus, aut aurium consensu,
neque ex analogia, neque ex fecunditate ingenii, neque ex materiae decoro; sed
ex superstitione scholastica rationem sibi sumunt atque imperiurn loquendi. Sed
cum res pessima factu, optimo persaepe consilio se tueatur, istas sordes
verborum in historiis atque in altioris generis oratione permiscere, exemplis
atque lege sanxerunt: scilicet oportere pristinas vires et germanam
speciem sermoni reddere; idque assequi omnino neminem posse, nisi in honorem
revocentur innumera vocabula immerito obliterata. Nae lingua potius
miserrimam speciem decrepita: praebeat! Lepide hos homines poeta Senensis
irridet:
troppo Toscano il non Toscano accusa:
cui versiculo piane Horatiano, Venusini tripodis oraculum addam; eo
libentius, quod ex Didymi codice peculiari novissimam lectionem sum nactus
(nondum a quoquam animadversam, ne a Rich. quidem Bentlejo; quod tamen non,
hercule, miror; de aris enim et focis suis ageretur)
dum vitant docti
vitia in contraria currunt.
Sed haec quoque vitia ex ingeniis
delapsis in omne genus servitutis fluxtrunt. Sic, dum alteri novitati, alteri
antiquitati obligantur; vis illa genialis et, ut ita dicam, nova libertas,
majorum legibus moderata eo tandem amissa est, ut turbae lectorum ne suspicione
quidem attingere queant, utrum Attice scripseris an more Cario:
Nastê ô au Kariôn
egêsato barbarophônôn
Nonne vides, barbariem verborum
irrisui fuisse Iliacis etiam temporibus? Nostris vero haud absurde
Pseudosenensis speraverat, dolum non posse ex indicio sermonis, nisi a
paucissimis, deprehendi.
Neque ego loquaculum istum animadversione mea dignum existimarem, nisi
me ille, sinistra laude efferendo, eruditorum virorum (quos, ut dixi,
grammaticus impudens notat) invidiae quam admodum reformido, devovisset.
Invenit enim Didymus nescio in quorum monachorum bibliotheca acroama vetustum
de Eunuchomachia, id est, de rixantis et lucrosae philologia usu.
Epitomen, tua gratia, Juli, ante oculos ponam. — Postquam Mercurius infans
barbato Apollini boves furatus esset, duo Dii, licet fratres et ab Jove nati et
beati, simultates maximas agitabant. Quocirca Patris gravissima auctoritas
intercessit, et lege cautum fuit: poetas, esse mercatores: item mercatores,
poetas esse prohibetor. Poena domi, aes alienum: publica, dedecus esto.
Hanc legem, satis gratam Mercurio, Apollo agre tulit: quippe qui divina
praesensione sciebat, aliquando ditissimos, nobilissimos, fortissimos quosque
mortalium scribendi munus dedignaturos; idcirco clientes suos, nisi mercaturae
quoque vacarent, fore ut egestate identidem laborarent. Hac de re multae atque
contentiosa disceptationes habita sunt in concilio Deorum, donec Janus ex
duplici ore tanta tamque composita verba fecit, ut non solum et Jovi temperare
legi, et Apollini obtemperare a quo animo jussis Patris persuaserit; sed et
Martem quoque placaverit. Mars enim
invitus patiebatur, poetas, rhetores atque grammaticos omnesque alios, qui
promiscuo eruditorum nomine designantur, abstinere bello. Nova lex
igitur lata est, per quam, cum Fato genus mortalium immortales gerat
inimicitias, potentes et generosi, armis; servi rudes, quibus arma aut vetita
sunt aut formidolosa, rudibus pugnant; servi autem eruditi loco rudis decertant
instructi conviciis, nonnumquam ad internecionem, nunquam tamen si ne aliquo
emolumento. —
Hos igitur, Juli, silentio meo non effugerim. Adde, quod Pseudosenensis, ut
me pluribus certioribusque indiciis inligaret, meque adnuere suae fraudi
cogeret, re et facto fidem mendacio conciliavit; qui quidem fateatur, undecim
tantummodo Hypercalypseos capitam potestatem sibi factam fuisse; quocirca haud
satis exploratas habere singulas allêgorias;
verum, a me uno obtineri posse. Mihi itaque maturandam videtur, ut
Hypercalypsis prodeat, tum Hebraicae latinitati suae restituta; tum nuda atque
integra, minimeque noxia objurgationibus commenticiis. Etsi vereor, ne idem
ille, qui meae libellum fidei commiserat, dissensum profiteatur: tamen si quae
venit ex necessitate, non aequa modo, sed vel justissima est excusatio:
praesertim cum id quod alii quaestus causa egerunt; nos invidiae detestanda
gratia, destruere conemur. At exemplarium non amplius quam CIV proelo tradidi:
hac scilicet mente, ut sincera haec editio, abrepticiae versionis inverecundiam
magis arguere, quam auctoritatem aliquam ambagibus Didymi tribuere videatur.
Molestiam equidem magnam, mi Juli, ac minime profuturam arbitrator
suscipere illum, qui Hypercalypseos rationem reddere professurus sit. Etsi, et
suas inesse cuique vocabulo significationes, easque intelligentibus pulcherrime
patefieri, multi fuerint qui prorsus arbitrarentur: quaedam etiam exquisita
anecdota, ut ajunt, conjectura colligi posse pollicerentur: alii non item;
quinimo existimabunt aut scurram, aut aegrotum, aut furentem, et quovis modo
inficetum hominem, jocularia fudisse. Mihi tamen de hoc tantum liquet; rationem
scripturae hujus, omnibus numeris, suo consentire consilio quod quale sit,
fortasse aliquis probabiliter dixerit; prudenter, nemo. Me non pudet dicere non
intelligere: id non fateor solum, sed et patior facilius quam abuti
opportunitate hariolandi; et, aut falli et fallere; aut, si quid scriptor
consulto ambagibus inumbraverit, parum caute ac minus honeste retegere; aut cum
vate desipiente desipere. Interdum
enim, num vaferrimus mortalium sit Didymus; interdum, num amentissimus, dubito.
Marcus Jovianus Rainerus Marci F. municeps gentilisque mens, cui, dum sub Rege
Vindelicorum stipendia merebatur, aliqua cum Didymo familiaritas intercesserat,
enodationem Hypercalypseos, rogatu meo, ab eo flagitavit: sphingis responsum
adepti sumus. En, Juli, in fra scriptum exemplum epistolae.
|