-16-
Vs. 14. Scilicet haec est infelix illa in Ruthenos expeditio, cujus frigore adusti
periere juvenes exercitus Italici ad octies et quadragies mille: itaque post
Gallorum cladem, Italia Regnum caruit defensoribus.
Vs. 18. Sic profecto per lascivos ex nobilitate pueros, per famul atque
etiam per mulierculas illo motu Mediolanensi e curia Senatores eiecti sunt,
Senatorum pueri tribunalia spoliarunt, et sicarii pretio Patriciorum concitati
illas effecerunt turbas, quam reipublica mutationem dici voluere: an. MDCCCXIV,
die XX April.
Vs. [16-] 19. Praedivites: Nobiles Mediolani, qui quidem
Italico insultavere exercitui, quo die Austriaci Mediolanum urbem ingressi
reapse civitatem extinxerunt, tuituros polliciti.
Vs. 22-24. Indoles Patripetarum, Jacobinorum, Republicanorum,
Plebicolarum Italiae, praesertim Mediolani, qui omni tempore nihil
nisi lucrum et qualemcumque nominis celebritatem quaesivere.
Vs. 25. Francs-Maçons,
sive Fratres Liberi.
Vs. 26-27. Metaphysici,
qui nihil agendo expectant humani generis perfectionem, eamque quasi imminentem
canunt; quare mox post paucos annos liberam atque beatissimam ajunt fore
universam Europam: interim ipsi dormiunt.
Vs. 28-29. Sunt boni Italiae
cives imprudenter de patriae suae miseria conquerentes, ut olim Thrasybuli
temporibus fortius boni pro libertate loquebantur, quam pugnabant.
Vs. 30. Sacerdotes.
Vs. 31. Gubernatores Austriaci
qui animorum dissidia move et conjurationes somniant.
Vs. 33. Volumen unicum: Biblia sacra.
Vs. 34. sqq. Usque ad finem capitis agitur de Italiae statu praesente,
praeterito ac futuro, quem e sacris libris fatidico ore interpretamur.
|