Didymus
Clericus M. J. Rainero Eq. Hier. Sal.
Didymo quondam antiquo aeeidit, ut cum
historiae cuidam, tamquam vanae, repugnaret, ipsius proferretur liber qui eam
continebat: quod et mihi hodie. at illi, quod plurima scripserat: mihi, quod
fere nihil. quando et innumerabilia, et perpaucissima sint aeque eodem fato
obliviosa. potissimum homini qui ab inenute virili aetate nil amplius
scribendum, nil legendum decrevit. tunc, nescio quo anno saeculi, juxta castra
Julia ad Morinos, omnes schedas meas centurioni familiari tuo dono dedi atque
arbitratu. Hyperealypsin (nomen auribus meis plane novum) dictavisse non
memini. accepi a Jacobo Annonio sacerdote innocentissimo, optimo viro, me in
adolescentia vigilem et valentem et siccum (sum enim abstemius) vidisse
portenta: mox per triduum scriptitasse. haec quoque non memini, sed tunc forte
libellum sibyllinum scripsisse, haud inficiar: non memini: neque legere aveo;
neque, ut expostulas, enarrare sciam, neque velim. quinetiam de suscipienda
editione, ad Apollinem Didymoeum ire jubeo. Veritas, si modo ulla in
aenigmatibus inest, latet quasi semen quod sine offensione praesentium, sine
fraude posterum floreat, vi temporis: contra, si res ludrica est, aetas eadem et
nugas, et anctores, conjectoresque ridebit. Verum, et mortalem vaticinari, et
quae scripserat plane oblivisci: neutrum credibile tibi fuerit: ipse id satis
habeo, multa sape fuisse et vera et incredibilia. Quid? Nonne fuit Didymo coeco
Juliani lethum divinitus patefactum? — Plura rescripsi praeter consuetudinem
meam: sed hisce litteris, tamquam edicto monere libuit, ne quis homini
propediem morituro quietem irrumpat. Aveto. scrip. Ufenae ad Ulrici Hutteni
sepulcrum.
Sed cum suo cuique vel Genio vel Fato,
vel etiam libidine sit utendum, difficile factu erit, quin aliquis exemplum
Pseudosenensis libentius imitetur quam nostrum. Quis enim de se confidentius5 non sentit? Quis
ergo non sibi dictum putet versum Euripidis.
quem, me invito, in libri titolo circumscriptum effigiem Didyrni vides? Vel
quis singula Prophetae minimi oracula ingenio proprio illustrata, ut singula
testimonia, posteritati non commendabit? Neque ego abnuerim, alios scire posse,
qua ipse nescio: at illis prorsus assentior, qui stultam scientiam quae
sapientia caruerit existimant:
rarus enim ferme sensus communis
in illa doctrina.
Igitur, nisi religio mihi esset quidquam de autographo mutare in locum
inscriptionis a Graeco Tragico sumpta, sententiam Latini Comici sapientissimam
surrogarem:
Scin'scite
quod scis, proin' tu sileas scitius,
te id sciscere inscitissime?
Fortasse hoc quaesito ejusdem
litterae concursu Comicus carpit Euripidem, Sophoclem, aliosque gravissimos
poetarum, quibus interdum haec verborum schemata in deliciis erant: ut illud
Ennianum
O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.
His antiqui rhetores patrocinantur; haec recentiores mirantur; haec quis
ausit dicere repudianda? tantummodo a doctissimis viris verecunde petere ausim,
ut verba Comici vetusti amplectantur; nec sententiam aspernentur; scilicet:
—Quisquis garrule promit omnia quae vel optima didicit, stoltissime res suas
gerit. Caveant praesertim Hypercalypseos interpretes, ne adimpleatur in iis
verbum Prophetae minimi: Ignorantiam asinorum potiorem esse stultitia
doctorum.
Atqui non sum inscius (tametsi venalia atque invidiosa commenta
defuerint) rem mihi asperrimam fore cum illis, quibus satius est probro affici,
quam omnino non nominati; qui quidem non in alterius, sed in sui offensionem
aenigmata excipient: quorum hominum tria genera novi. Unum genus est eorum qui
aliquantula bona fama non carent, at augenda impatientia miserrime anguntur:
insidias quotidie pavent; hostes undique venire cernunt; quidquid anili
suspicione perviderint, pro comperto habent; queruntur sese insontes ac de re
litteraria optime meritos, calumniis peti; ad Maecenatem confugiunt;
cognitionem ab Augusto institutam de famosis libellis recolendam reposcunt;
principis severitatem sollicitant; auxilia ephemeridum sibi adjungunt, et ad
aequitatem humani generis provocant: scilicet orbi terrarum maximum fore ex
detrimento rei litterariae periculum. Alterum genus est eorum quibus, cum
neutram famam assequi possent, quietem alienam movere magna merces videtur:
belli caussas anquirunt, arripiunt; nec spes ulla victoriae; ad pacem metuunt:
non tam sibi prodesse quam aliis obesse malunt. Tertium genus est eorum quibus
famosa sunt nomina, pudor attritus; nobilitari se audacia ac dedecore student;
neque sua met ipsi probra reticere vel dicere quidquam pensi habent, dummodo
aliquo parto innotescant. Nam ut mortales qui a libidine laudis exagitantur,
praeclara saepe, tamenetsi vana luctuosaque humano generi, facinora moliuntur,
ubi opes, fortuna atque ingenti vis adsint; sic alii qui his rebus omnibus
indigent, eademque ebrietate tument, nil adeo ridiculum, nil abjectum, nil
foedum excogitare possunt, quod statim non experiantur. Itaque doctissimus, et interdum (pace tua dixerim)
elegantissimus poetarum finxit laudem more Bacchantis quatientem thyrsum:
Percussit thyrso Laudis spes
magna meum cor.
Igitur ex cathedra clamitabunt,
Hypercalypsin temere atque maligne in trivia jactam fuisse quasi semen rixarum:
quas nihilominus alacri mente amploctentur. Tum me cavillari; causari; in jus rapere;
consistere litem; lege privata me interrogare; eversorem dicere rei
litterariae, hostem patriae; principia perduellionem me judicandum: denique
editorem aeque ut Hypercalypseos scriptorem capite damnandos; typographum ac
librarios magna pecunia multandos; lectores igni et aqua prohibendos. At si
praetor de accusatione cognosceret, lex illa Justiniani Imp. sanctissima: Si
quis agens intentione sua plus complexus faerit quam ad eum pertineat, satis
praesidii mihi esset. Sed discrimen erit,
judice, quem nosti,
populo: qui stultus honores
saepe dat indignis: —
quem, nisi fuste coerces,
urgueris turba circum te stante, miserque
rumperis et latras:
a quo iras et verba viri
doctissimi mutuantur. Irarum telis, ex coro scientia innocentiae, satis viriliter
obviam eam: verba tamen (postquam perlegi Eunuchomachiae dialogum) magne mihi
formidini sunt. Itaque si quid erraverim, inire poenitentiam non recuso;
praelia deprecor: obnoxium me praebeo; et pacem, aut saltem inducias, oblatis
yectigalibus, opto:
pars mihi pacis erit dextram
tetigisse tyrannis.
Quod si illi paci , vel
gloriosae, turpissimas rixas praetulerint; ego malim mutus condemnari, quam
loquaciter triumphare. Chrysippus ille, quem Cicero vaferrimum, versutissimum,
callidissimum Stoicorum appellat, cum nequiret frangere captiosos academiae
soritas, aliud argumentum dialecticum excogitavit quod vocabat toèn h|sucaézonta
loégon: videlicet, dum alii
verbis insistunt, quiescendum.
Neque ego intercedam pro Didymo,
quem tantae suavitatis hominem novi, ut ne hostibus quidem suis gaudia iniquae
ultionis invideat: praeterea rerum humanarum adeo incuriosum, ut nesciret qua
tempestate, vel qua de re, vel quorum populorum armis, bella aetatis nostrae
perpetua agerentur; neque Regum nomina nosceret; neque cujus sub ditione
provinciae Europae essent: neque horologio aut kalendario uteretur: horas,
dies, menses, saeculi annos non numerabat. Videant quoque viri eruditi, ne
defunctum hominem adoriantur: nam post litteras illas quas M. J. Rainero
Didymus scripsit, mortuus an vivus, quidve eo factum sit, adhuc queero.
Ceterum, ne plura de Didymo ex me sciteris, reperies ad calcem libelli
commentariolum olim Italice editum quem initio epistolae memoravi. Addam esse
penes me codices autographos duo, quorum alter est inscriptus: {Upohnhmaétwn bibliéa peénte, id est (ut
scriptor commentarioli interpretatur) libri memoriales quinquae, de vita sua;
quos Didymus stilo Graeco-Alexandrino, nescio qua mente, serio tamen,
perscripsit; et aliquando edere, versione sive latina sive italica adjecta, in
animo mihi est: alter, qui a scriptore commentarioli appellatur: Itinerario a'
confini della repubblica letteraria, titulo caret; hanc modo praefert ex
Phaedro inscriptionem:
Joculare tibi videtur et sane leve:
dum nihil habemus majus, calamo ludimus.
at edendum non arbitror. Interdum satis urbane jocari Didymum in itinerario
video; aliquando haud inscite nugari: saepius tamen discinctum ludere et
pueriliter ineptire: qui etiam testetur vidisse se in abditas partes radium
academiae cujusdam, legem in pila ahenea rnajoribus incisam litteris; sic:
Q. F. F. S. NEMINIVE . FRAUDI .
SCRIPTURAS . QUASQUE . ANQUITUS . SIVE . ANTIQUO . SERMONE . VEL .
CHARTIS . TRIBUS . SCRIPTAS . PROFERUNTO . SUMTUOSE . EDUNTO . OPTUMATI . SIVE
. DEXTERO . SIVE . SINISTRO . QUOIQUE . DECORAE . GRATAEVE . SINT . DICANTO .
PRAEFATIONE . MAXUME . LATINA . MINUME . LACONICA . MAGNIFACIUNTO . IN . QUA .
PLERA . TAMENETSI . NEQUE . HILUM ATTINENT . DISSERUNTO . GRAECORUM .
ROMANORUMQ . CARMINA SINGULA . BINA . TRINA . PLERA . EX . SANCTUARIO . INDICUM
RECITANTO . VARIA . INAUDITA . LECTIONE . RENOVATA . ITEMQ
. ALIQUOT . LINGUARUM . OMNIUM .
VOCABULA . EX . THESAURIS.
SANCTIO
OLLIS . QUI . HUJUSCE . LEGIS . ERGO . SEMEL . PARUERINT . GRADUS . PRIMUS . ADSCENSUS . AD . CATHEDRAM
. ESTO . OLLOS QUI . ITERUM . MAGISTROS . HABENTO . QUOS . TERTIO . IIANY
APPELLANTO . SI . QUIS . SECUS . FAXIT . SPORTULAE . MINUUNTOR . CRIMEN .
VIOLATAE . REI . LITTERARIAE . ESTO.
Atque ego, quamquam hoc editoris pensum, inistantibus fatis, invitissimo
mihi obtigit; nihilominus conatus sum exsequi non nisi rite: scilicet, non ex
lege fortasse a Didymo ficta, verum ex perpetuo Eruditorum consensu, qui, ut
lex, valet: non enim tam nescire, quam insolenter capessere litteras pro
dedecore habent. Itaque, ne communia philologiae jura videar migrare, scripsi
ad te, Juli Rich. Worthi, epistolam; latinam, fortasse parum; verbosam, satis:
in qua ne ratio ulla editionis Hypercalypseos te aliosve lateret, multa et varia
complexus sum. En quoque libellum haud invenustis typis exscriptum, iisdemque
illis exornatum figuris in manuscripto delineatis: has praeterea curas adhibui,
ut tibi omnium amantissimo elegantiarum, atque bibliothecis amicorum munusculum
typographicum concinnarem. Vale. Scrib. Pisis. Kalend. Quinct. MDCCCXV.
DIDYMI HYPERCALYPSEOS
|