-3-
1. Signum quod factum est Didymo
clerico ab anicula Margarita cum vir militaris clangore cornu arceret omnes
animas puerorum lascivorum et filiarum agri a janua praesepis.
2. Boves bubulci, cum tuba
sonaret, timuerunt lanium et ploraverunt multo mugitu: Vis taurorum
percutiebant cornibus praesepe, et virga generationis eorum extendebatur in
ira: Agni lactentes currebant ad matres, et matres et agni stipabant ad invicem
sese prae pavore: Et equi aratoris hinnitu inhiabant pugnam: Et sues
grunnientes cursabant undique perterriti per praesepe: Canis autem pastoris longo
ejulatu dixit omen triste. At anicula Margarita orabat sine pavore mentis ad
Dominum.
3. Et cum viderem fortitudinem et
fidem aniculae amplexus sum eam: et plorans velut infans clamavi Aa Aa.
4. Et cum tertio aperuissem os
meum ad clamandum Aa, anicula illa posuit in gutture meo dulcedinem ficus quem
unum habebat in calatho.
5. Et comedi ficum: et factus est
in ore meo, sicut mel, dulcis.
6. Illa autem porrexit ante me
calathum vacuum. Et vir militaris dixit ad me: Si plantaveris vineam et fructetum
venter tuus quiescet, et cogitationes tuae sanabuntur.
7. Fac ut calathus iste, quem ego
do tibi, impleatur sudore et labore tuo in nomine Dei.
8. Ouid enim resupinus expectas
ventum et procellam ut dejiciant fructus in os tuum? somnus et mors deprehendent
animam tuam.
|