-5-
1. Onus Hieromomi.
2. Et vox viri rnilitaris increpabat ultro: Homo homo de colle cyparissorum,
fili Raphael filii Seraphim, scio opera tua, et adsentationem ad captandos
improbos, et jurgia tua in prophetas, et insidias in animam meam: tu es vivus
et mortuus.
3. Sed quia adisti opera Hieromomi adversus viduas, remitto tibi peccata.
4. Revertere a via tua pessima: leges enim cum coecis, et scriba cum
sycophanta: et tempus irae prope est.
5. Hieromomus fiet monachus et sacerdos in urbe transmigrationis Gallorum
Senonum ad Austrum Alpis Penninae.
6. Et accinctus diploide
impudentiae, docebit pueros doctrinas quas ne ipse quidem didicerat.
7. Et fiet apostata: ut
confiteantur omnes quod scriptum est per sapientem: Homo apostata, vir
inutilis; graditur ore perverso; annuit oculis; terit pede; digito loquitur;
pravo corde machinatur malum; omni tempore jurgia seminat: huic extemplo venit
perditio sua.
8. Ideo Hieromomus scribet diaria
ad injiciendum ignem inter stipulas civitatis quam manus Dei liberavit ab
eversione et perditione licentiae.
9. Et replebitur maledictione
populi sui: et sumens malitiam suam et atramentarium et baculum viatoris
exulabit per gentes alienas, donec veniet in terra fertili, ubi sedet Babylo
minima, ad populum epulantem, de quo vaticinatus est Jacob:
10. Asinus fortis accubans inter terminos:
vidit requiem quod esset bona, et terra quod optima, et supposuit humerum suum
ad portandum, factusque est serviens tributis.
11. Ibi coluber devorans infantem
interfectus est a malo cydonio agricolo; et malum cydonium conterritum a litio:
lilium autem avolsum ab induperatore monacho cuius filii et abnepotes tenebant
terram illam sub tributo per satrapas:
12. Mox Deus dominus exercituum
dedit Viraginem principem populi: sicarii, publicani, et lenones moechati sunt
eam, et facta est meretrix.
13. Et Vultur prae se ferens
vexillum Aquila venit et dixit pullo suo: Ego dominus: tu autem princeps populi
hujus et dabo tibi alas Leonis; et cornu unum Tauri bellicosi; et Piscatoris
litora: verumtamen tu contemne prophetas, quia ego multitudine stultorum
sapientiam prophetarum obruam.
14. Principio Deus induit
fortitudine ensem pulli; et mentem ejus justitia; et cor ejus misericordia: et
pulchritudo et castitas osculatae sunt in thalamo suo: et vidit virginea et
matronas versantes rosasS in lectulo filiorum suorum.
15. Deinde res nimis prosperae et
adulatores, et Synagoga Doctorum, et Senatus Parasitarum inflaverunt animam
suam, et in ebrietate gloriae suae rejecit prophetam; vocavitque Synagogam
Doctorurn, et Senatum Parasitarum, et dixit ad eos verba Baruch:
16. Ecce misimus ad vos pecunias,
de quibus emite holocautomata et thus, et facite manna, et veneramini
Nabuchodonosor trium Babylonum, et me Baltassar filium ejus: magnificate
bellipotentem:
17. Ut omnes populi sileant sub
umbra Nabuchodonosor: vos autem cantabitis eum sub umbra mea, ut serviatis mihi
et servis meis multis diebus, et inveniatis gratiam in conspectu meo semper.
18. Et dedit Hieromomo grabatum
et ferulam, et constituit eurn paedagogum Chaldaeum epheborum atrii regis.
|