-6-
1. Onus Hieromomi.
2. Dixit spiritus Dei vivi: Necesse est ut veniant scandala.
3. Tradidit ergo Satanae scribas
et padagogos et anus poetrias libidinosas ut scandalizent.
4. Haec dixit vir militaris ad
me: Gallus homo satiabitur fructibus terrae pinguis, et vociferabitur:
5. Obliviscimini linguae patrum
vestrorum quia profert inania: loquimini linguam meam quae habet verba
sapientiae, et cantat mirabiliter in orchestra.
6. Tunc et Hieromomus bibet vinum
in convivio Eden satrapae, et una cum gallo vociferabitur: Expuam fel e jecore
meo super facie. filiorum populi ad sanandos oculos eorum, quia prophetae
excoecaverunt civitatem.
7. Cives autem boni dicent
Hieromomo: Extendis linguam tuam quasi arcum mendacii et non veritatis:
8. Comede et bibe in paupertate
tua sub rege prodigo et superpone digitum ori tuo: ne lictores equestres
adducant te in castrum civitatis paludosa usque ad mortem.
9. Sed aures Hieromomi non erunt
audientes verbo patientiae: et iterum subsannabit prophetas justos terra
pinguis, ubi sedet Babylo minima.
10. Cives autem dicent iterum:
Hieromome presbyter; exue vestes amatorias juvenum, et indue te indumento nigro
levitico:
11. Abjura sacrilegium,
adulterium et simoniam: mitte calamum sycophantae: tolle librum psalmorum, et
cum sacerdotibus et populo dic canticum in templo Dei ad exoptandam pacem
urbis, libertatem civium, et gloriam principis:
12. Noli, tu sacerdos, magnificare clades triumphales: minus enim a Domino
Deo petimus regem bellipotentem; magis vero sapientipotentem:
13. Scriptum est: Tu es sacerdos
in aeternum.
|