Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Ugo Foscolo
Hypercalypseos

IntraText CT - Lettura del testo

  • HYPERCALYPSEOS LIBER SINGULARIS
    • PARS SECUNDA
        • -7-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

PARS SECUNDA

 

-7-

 

1. Onus Hieromomi.

2. Audi, Didyme, quia cives boni facient tertio verba patientiae Hieromomo: filiusque Vulturis praetendet alas suas super eum.

3. Apostata autem obduratur in pravaricatione: nec habebit ultra medicinam: et cum tertio non audiet, et Vultur repulsus fuerit in nido ignominiae, onus ultionis corruet adversus eum.

 

4. Lictores equestres ligabunt manus ejus in pollicibus ferreis, et circumdabunt eum vinculis.

5. Bibliopolae pro redemtione nummorum quos dederant ei ut scriberet cum atramento sycophantae ad liniendam libidinem improborum, venundabunt verromercatoribus papyrophylacium Hieromomi.

6. Lectores ephemeridum execrabuntur eum in amaritudine quia crediderunt mendacio, et persecuti sunt veritatem.

7. Ille recordatus dierum felicitatis suae, petet auxilium; et participes quoque sui recedent ab eo.

8. Phlyrias histrio, filius Benach: et Ghoes poeta, filius Horos; et Psoriona ludimagister, filius Phthoniae; et Agyrtes bibliopola, filius Bethon:

9. Et alia genimina Mammonae quorum frons est attrita et cor non est carneum:

10. Qui dictabant diaria Hieromomo, et instaurabant eum testem fornicationis calumnia in prophetas vivos, et in reges mortuos:

11. Et prandebant cum illo agnum pinguem de grege, et vitulos Vaccae Pastoris boni:

12. Dicebantque Hieromomo: Affer vinum et bibemus: Et in crapula et ebrietate amplectebantur invicem clamantes: Pax: et non erat pax.

13. Tu ergo despice eos: neve convivia illorum adeas: quia manducant panem pollutum.

14. Neque sermones illorum audies: quia falsiloqui, et subversores, et irritatores sunt, et spiritus oris eorum multiplex.

15. Neque protuleris eloquium coram eis: quia increduli, invidi, delatores, et exasperantes.

16. Quam ob rem, illis audientibus, pone signaculum labiis tuis: praestolator intellectus sui venumdabit veritatem, et mercenarius animae suae tradet animam fratris sui.

17. Iidem ergo omnes exprobrantes calamitatem Hieromomo, apponent peccata sua super eum.

18. Unusquisque autem in abscondito cordis sui obdurabit cogitationes suas in impietate.

19. Diu silet enim conscientia in praecordiis impiorum; conscientia impiorum leo dormiens.

20. Scriptum est: Iniquitas surrexit in virga crudelitatis: sed crudelitas, sero quamvis, sibi flagellum.

21. Ideo dum lictores equestres adducent Hieromomum in castrum civitatis paludosae usque ad mortem:

22. Ghoes, et Psoriona, et Phlyrias, et Agyrtes filius Bethon prosequentur eum jacentem in compedibus super plaustrum, et canent tuba: Io.

23. Et fricabunt faciem ejus urtica ut discat erubescere.

 

24. Tria tantum; Ara, Aratrum, et Arbor patibuli, filiis Adam opus sunt: unus vero inverecundis hominibus paedagogus optimus; Carnifex.

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License