-11-
1. Post haec mulier sexagenaria tinxit calamum atramento conglutinato in ore
suo.
2. Et scripsit super convexum femoris sui multitudinem adulterorurn suorum,
numero arabico: nomina autem eorum litera Haramhea:
3. Et numerus et nomen
convertebantur in ulcus: et nares meae abominatae sunt foetorem.
4. Et dum lamia illa ejularet,
vidi lacertum viridem contorquentem sese ex ore suo: habebat enim lacertum pro
lingua.
5. Et ex ore lacerti spicula
mille: et in omni spiculo sulphur, et virus, et sanguis.
6. Eunuchus interea Philippus
effodiebat foveam ligone.
7. Sedens autem fessus super
aggerem glebae foveae deposuit ligonem in femore suo: et conserens manus suas,
et emittens vocem tintinnabuli obtusi, dixit mulieri:
8. Audi, Anna Calamoboa: Synagoga
Doctorum ne scandalizarent plebem et ecclesiam sepelierunt corpus Hieromomi in
circuitu dormitionis fidelium:
9. Pavor autem viatoris vespertini obtulit hesterna nocte oculo suo
similitudinem Hieromomi egredientis e tumulo, evertentis cruces defunctorum in
pace.
10. Et simulacra eorum in aspectu legionis columbarum timentium accipitrem
orabant gementes ad Deum: Inimicus animae nostrae exterrens ossa pacifica.
11. Audi, Anna, et parce mihi; quia conturbatio super conturbationem, et
auditus super auditum: etenim inhabitantes apud locum religionis audivere vocem
Hieromomi:
12. Clamabat enim ab inferis: Fili Horos, fili Bethon, fili Phthoniae, fili
Benach: et vos omnes qui tractabatis consilium mecum:
13. Ad quid dereliquistis solum in proelio?
14. Eja depellite prophetas de nido vitae; umbra mea autem evertet reliquias
eorum, et ossa eorum ludibria aquilonis:
15. Ne viventes in posterum
commemorent virtutes eorum super tumulos, et lugeant eos.
16. Cives igitur qui audiverunt
haec, reaedificaverunt hodie oriente sole sepulcra fidelium: et instauraverunt
cruces super ea, et maledixerunt Hieromomo.
17. Postea irruerunt adversus
Ghoes et poetas; et adversus Phlyrias et scurras; et adversus Psorionam et
ludimagistros, et adversus Agyrtem et bibliopolas, et genus omne scriptorum
ephemeridum.
18. Et adversus Synagogam
Doctorum.
19. Et etiam adversus me, quamvis
custodiam vocem in faucibus meis, ne obstruantur in convivio Eden principis
Parasitaturn: quia esurio.
20. Neque calamum tinxi in atramentario, neque chirographum dedi
typographo; quia paveo.
21. Verbum meum invisibile jactum in praecordia aurium irrisoris divitis: et
cum germinaverit zizania de semine meo in ore alieno, ego dicam: Non novi.
22. Ego ergo recogitans consilium, dixi in concilio adulteris tuis:
effodiamus cito corpus Hieromomi; sepeliemus illud in Ptomotaphio.
23. Futurum est enim ut locus sanctus sit in aeternum acies pugnae inter
umbram Hieromomi et umbras fidelium.
24. Sicut dictum est per poetam: Curae non ipsa in morte relinquunt.
25. Nam ubi rursus Hieromomus
vocaverit vos ab inferis, revelans opera vestra, furor populi et lapides
corruent in nos omnes.
|