-13-
1. Et gigas ille erat
sandapilarius: et deposuit feretrum prope foveam defossam ab eunucho.
2. Et cum subvertisset sandapilam
ad ejiciendum cadaver, agnovi Hieromomum olim monachum, et lacrymae obortae
sunt in oculis meis, et palpebra mea caligavere.
3. Recordatus sum enim dierum
innocentiae meae, et lusus pueritia nostra: et omnes cogitationes meae fractae
sunt statim formidine mortis aeternae.
4. Et velavi manibus oculos meos
ne forte vir militaris conspiceret veritatem adflictionis meae:
5. Ille scrutans praecordia mea
dixit: Initium virtutis misericordia: scriptum est: Justi omnes misericordes
sunt; et Deus custos misericordiae:
6. Et si hi omnes qui stant coram
te minati fuerint animae tuae, miserere eorum:
7. Et ubi omnes homines timeant
eos, terebit eos tribulatio, et conscientia, sero quamvis, vallabit eos.
8. Inter haec filius Bethon
instaurabat rogum de voluminibus corbis.
9. Mulier sexagenaria assumpsit
planctum super cadaver:
10. Phlyrias autem cantabat juxta
eam voce meretricia cantiones melicas poetae exsecti: plorabatque lacrymis
comoedi.
11. Later jacebat in Ptomotaphio,
et gigas coelavit in eo unguibus effigiem Hieromomi, atque epitaphium quod per
alpha et beta pygmaeus anagnostes scripserat: sic:
TAPHOS. APAS.=. IEPÊ
KUNALÔPÊX. IEPOMÔMOS. KEITAI.
NEKROS. DAKNEI. FEUGE.
12. Pygmaeus ne forte alii
conspicerent quae seripserat, sedit super laterem: et illudens illis locutus
est sibi:
alopechizein pros alôpeka.
13. Et vir militaris, respondens
illi, dixit ad me:
ophiô, ei
mê phagoi ophin, oracsôn ou genêsetai
|