-14-
1. Eunuchomachia. Exorta est enim
rabies emulationis inter Psorionam et Ghoes: alter enim malebat Hieromomum
laudare pro rostris: alter vero cantare in strepitu lirae epicedium.
2. Psoriona autem clamabat: Audi,
Ghoes; quia Nabuchodonosor rex trium Babylonum constituit me doctorem Synagogae
suae minimae: quisquis igitur respuerit scripta mea, majestatis reus erit;
quippe qui subarguet ignorantiae Nabuchodonosor regem, qui me constituit
doctorem.
3. Ghoes autem clamabat: Sile,
fili Phthoniae: quia orationes tuae ambulant pedetentim; carmina vero mea
pennis volucribus volant: idcirco Nabuchodonosor rex constituit me praeconem
nominis sui, ut confiteantur eum populi omnes: quisquis igitur antefert
orationes suas pedestres cantionibus meis, antefert gloriam suam gloriae
Nabuchodonosor regis: tu ergo majestatis reus eris.
4. Haec ego Didymus audivi in visione argumenta incredibiliter vera: futurum
est itaque ut tradantur laudata posteritati per hebdomadas Polygraphi.
5. Tunc interim in Ptomotaphio invidia et livor antiquus exarsere in furore
novo inter Psorionam et Ghoes:
6. Et jurgia et minae et
execrationes et recriminationes scelerum: et Ghoes exprobrabat furta Psorionae;
et Psoriona exprobrabat Ghoes
lenocinia: et petebantur
calumniis ad invicem.
7. Et Ghoes adjunxerat sibi
auxilium Agyrtes: Psoriona vero auxilium Phlyriae histrionis.
8. Gigas percutiebat alapis tum
Ghoes et Agyrtem; tum Psorionam et Phlyriam.
9. Pygmaeus sedens seorsum,
altero oculo plorans, deprecabatur rixam: altero vero subridens, exhilarabat
hypocrisiam cordis sui.
10. Et Anna Calamoboa dum osculabatur
proeliantes, vulnerabat eos omnes dentibus suis venenatis.
11. Et oriebatur rursum
disputatio maligna de lege, rege, grege: et in disputatione crimina majestatis,
et sanguis sine ense: saxa autem et ossa quadrupedum ministrabant arma.
12. Eunuchus interea Philippus
exterritus fugiebat passibus anseris: meditabatur adire convivium Eden satrapa
Pharisaei Doctoris Maximi: is enim ciebat Eunuchomachias, ut rideret Doctores
rixantes, quibus tamen Pharisaeus iste Maximus praeerat.
13. Et sepulcretum versum est in
tabernam ardelionum.
14. Et factus est terraemotus
magnus.
15. Et scissa est fragore
horribili terra: et similitudo asini decoriati exsurgens de tumulo cursabat
undique:
16. Et ruditus ejus longior eheu
centum virorum bellatorum morientium.
17. Et cum spiritus asini, me
praesente, transiret, perterrita sunt omnia ossa mea.
18. Rudor interim redactus est in cantilenam Synagogitae legentis ex
cathedra sua.
|