Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Ugo Foscolo
Hypercalypseos

IntraText CT - Lettura del testo

  • HYPERCALYPSEOS LIBER SINGULARIS
    • PARS SECUNDA
        • -15-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-15-

 

1. Querimonia asini.

2. Loquente asino, viri omnes et eunuchus et mulier tacebant: et deambulante illo, stabant.

3. Haec locutus est asinus:

4. Patres mei et fratres mei, et equi et muli necessarii mei, et boves et oves aliique filii terrae noti mei:

 

5. Confecti labore, senio et tabe servitutis emortui sunt: et ad terram parentem nostram reversi, ubi pax.

6. Vos autem humanae belluae quod praeter omnes creaturas animalium habetis loquelam et manum, exactores et carnifices nostri facti estis:

7. Qui non reputatis vos filios terrae sicuti et nos, et affectatis viam coeli: sorduimus ergo coram vobis.

 

8. Concedite saltem nobis domum terra: domum maternam atque pacificam omnibus in aeternum.

9. Quare conturbatis requiem nostram et in solitudine mortis nostrae vigilatis?

10. Scilicet congeries putredinis asinorum et boum videtur vobis cathedra digna sapientiae:

11. Vos enim, sicut audivi in lumine vitae meae, transvolatis nubes et luminaria firmamenti et Solem et septem moenia coelorum: Et oculo carneo, et cerebro carneo, et corde carneo, judicatis Sanctum sanctorum in excelsioribus excelsi.

12. Verumtamen audivi etiam sapientes vestros dum portarem onus decimae et primitias villici mei ad ostium altaris:

13. Confitebantur enim haec tria in volumine sancto: Homo nihil habet jumento amplius: Unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsurn?

14. Nos vero novimus duo munera quae sejungunt vos a nobis et superbire vos faciunt, esse munera aerumnae: loquela facit vos loquaces, falsiloquos, delatores; in manibus gladius et calamus:

15. In ore vestro, fel; in manibus, sanguis; egetis ergo lege, quam fornicamini; et rege, quem adulamini; et vos estis grex devoratus aut devorans.

16. Nunc fons calumniarum vobis est: an lex sit ante regem et gregem; vel an rex sit ante gregem et legem; vel an grex sit ante legem et regem:

17. At ubi veritas? nonne dixistis scripta vestra esse aromata aere alieno magni parta ad comburenda ossa hominis? nonne venter vester devorat veritatem? nonne in statera prarponderat aurum?

18. Sed veritas ex ore meo quia ego asinus et mortuus.

 

19. Grex, est populus; lex, est canis vigilans; rex, est pastor: ergo rex primus et ante omnia, quia sine pastore neque canis neque pecus; praeterea habet baculum. Sed vulpes sunt inter pecora; et vos vulpes estis: nunc dicite in corde vestro: Ignorantia potior est stultitia; asinus novit nos.

20. Neque ego arguerem aenigmata vestra dummodo quiescerem cum fratribus meis: sed nunc vos coinquinatis reliquias nostras cadavere inimico.

21. Frater vester Hieromomus filius olim fuit agri hujus.

22. Et cum carnifices nostri venirent ad mactandos nos per cultrum et malleum, Hieromomus puer laniabat nos longa morte:

23. Et excoriavit me senem et claudicantem admodum vivum cum scalpro librario, ad quaestum pecuniae: nolo ergo carnificem meum inquilinum esse domus meae sempiternae.

24. Vobis itaque nullus exitus de loco isto, quin prius sepeliatis in ventre vestro cadaver Hieromomi.

 

25. Saturamini carnibus fratris vestri, antequam fames deprehendat vos, et mors visibilis sternat corpora vestra convivia ferarum.


(veritas ex ore meo quia ego asinus et mortuus)

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License