Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Ugo Foscolo
Hypercalypseos

IntraText CT - Lettura del testo

  • HYPERCALYPSEOS LIBER SINGULARIS
    • PARS SECUNDA
        • -18-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-18-

 

1. Verba novissima.

2. Cum autem pertransisset dimidium primum noctis, et dimidium dimidii secundi, vir militaris adsurgens, statuit me super pedes meos:

3. Ut faceret mihi verba novissima: neque ego quibam cernere eum per opaca noctis; verumtamen accedi in corde meo vocem ejus.

4. Et loquebatur ad me: Cum redieris ad collem cyparissorum, et plantaveris vineam et fructetum ut impleas calathum labore tuo:

5. Revertere in urbem tuam: et vaticinare visionem quam vidisti: neque posces eleemosynam, neque accipies mercedem ah homine ullo: scriptum est: Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.

6. Ego autem recordatus ludibria prophetarum, clamavi dicens: Ecce omnia vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula:

7. Concutit artus meus tremor: contritum est cor meum, et in cogitationibus meis sanitas.

8. Pusillus sum tamen et insipiens et adolescens et pauper et clericus: ideo irridebunt me multi; et si quis inclinaverit aures ad me, quaeret signum.

9. Respondit ille: Scriptum est: Lampas contemta apud cogitationes potentium parata ad tempus statutum. Requirentibus signum, signum sit fortitudo tua in paupertate.

10. Verumtamen ure ephemerides et volumina pedagogiae monachorum qui abutebantur pueritia tua: vade ad sacerdotem ecclesiae tua paterna, et accipies volumen unicum in quo prophetabis, et non fies contemtibilis.

 

11. Igitur cum redieris in urbem aperi volumen, et dic Synagogae Doctorum: In antiquis est sapientia; audite quod dictum est antiquis:

12. Congregatio hypocritarum sterilis in vaniloquio: utinam tacerens, et videremini esse sapientes.

13. Deinde interroga Senatum Parasitarum qui aedificant sibi domos: Ubi est litura quam linistis?

14. Scriptum est enim: Erumpere faciam spiritum tempestatum, et imbrem inundantem, et perniciem hiemis ab Aquilone: et destruam parietem quem reges liniunt absque temperamento, et revelabitur fundamentum inane.

15. Propterea manus puerorum lascivorum diruet extemplo fastigium domus vestrae, et ejicient vos de sedibus vestris, et clamabunt: Non est domus; et qui modo aedificabant, non sunt.

16. Deinde dic praedivitibus: Quando alieni capient exercitum civitatis vestrae, et ingredientur portas ejus, et super fratres vestros mittent sortes:

17. Nolite, confisi opibus vesuris, laetari in die paupertatis fratrum vestrorum, neque magnificare os vestrum in die angustiae: Divites sumus et locupletati a patribus nostris, et nullius egemus.

18. Suadeo vos emere aliquantulum caritatis et verecundiae, et animadvertens vos esse cives ejusdem miserae civitatis, et in vinculis et in opprobrio sicut et alii qui habitant civitatem; at abjectio vestra, propter opes vestras splendidior.

 

19. Quia vos estis aurei et argentei similes Diis idololatriae, qui dum caderent nesciebant consurgere; et cum superveniet vastatio, spoliati fueritis a potentiore: nonne bestiae agri meliores sunt vobis, quae possunt aut fuga aut furore prodesse sibi in die proelii?

 

20. Deinde in alios qui sedent in tabernis, et sub porticibus platearum potantes, vociferantes, reprobantes omnia, exprobrantes omnibus, mitte sagittas asperrimas libri:

 

21. Vos estis nubes aqua carentes: arbores emarcidae, ventis omnibus circumactae, infrugiferae; unda maris efferatae, fallaces; lebetes bullientes et despumantes dedecora; aves excoecatae, clangentes quae alis errantibus quaerunt escam per caliginem tempestatum:

22. Murmuratores queruli: in libidinibus vestris incedentes; quorum os eructat praetumida; multa minantes, nihil perficientes; dominationem justam rejicientes; dignitatem quam timetis, probris secretis exagitatis: quaeque non nostis vituperatis:

23. Inermes, inertes, flagitatis redemtionem ab alienis; libertatem poscitis, et irritabitis plebem ad seditionem; regem desideratis, et adulamini, utilitatis vestrae gratia, tyrannidem:

24. Virtutem quaeritis et omnia recta pervertitis; qui neque scitis vulnerare hostes gladio, sed neque non calumniari victori: contradictione peribitis.

25. Deinde et aliis, qui disserentes in concilio tenebrarum, praeclara moliuntur, dic tantum: Nil praeclarum in tenebris.

 

26. Deinde illis omnibus qui cubantes in lectulis suis somniant somnium de universali felicitate filiorum Adam in terris, et expectant libertatem civitatis ab aequitate potentium, abrumpe sommum et spem, et dic unicuique:

27. Novi te neque frigidum esse neque fervidum: utinam frigidus esses aut fervidus: itaque quoniam tepidus es, futurum est ut te evomam ex ore meo.

28. Deinde praenuntia civibus optimis perpetuitatem antiquae et hodiernae captivitatis; et lege illis omnibus librum:

29. Habeo adversus vos pauca; quia nimium laetati estis in spe redemtionis et gloriae: nunc estote animaequiores: nam reges terrae sedebunt loquentes adversus nos; servi autem exercebimur in justificationibus: verumtamen in desperatione rerum unusquisque sibi dicat: Accingar zona fortitudinis, et patiens silebo.

30. Vade quoque ad seniores Ecclesiae ut a te sciant multos extare Hieromomos in arca salutis: videant ergo ne fiat arca naufraga; eo quod sustinet, et quidem multos, apostatas, pharisaeos, et Simonis magi discipulos inhiantes aurum morientis, inquisitiones et sanguinem: ;

 

31. Et in superliminaria aedium ubi satrapae novi aliquando congregabuntur, exscribe de libro: Ejicite adulatores, et exibit calumnia cum eis; ejicite delatores, et conjuratio quiescet; ejicite derisores, et cessabunt simultates et contumeliae.

32. Haec dices denique plebi: Sudor thesaurus innocentiae. Et cum plebs clamaverit, compesce clamores; et si nudaverit gladios, accipe eos in sanguine tuo antequam convertat eos adversus civitatem.

33. Post haec perge usque ad altitudinem jugi maximi Alpis mediae cum lustraveris oculis tuis universam terram patrum nostrorum, aperi rursus volumen:

34. Assume luctum lacrymarum insolabilium et lege; exarata sunt enim in libro omnia qua fuere, sunt, fient; quaeque adimpleta sunt in praetentum, et adimplebuntur in posterum. Lege ergo super terram patrum nostrorum:

35. Egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam: et habens fiduciam in decore tuo, exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.

36. Et tulisti filios tuos et immolasti eos adulteris alienis: numquid parva est fornicatio tua?

37. Et aedificasti tibi lupanar in omnibus civitatibus tuis: ad omne caput viae, ab umbilico usque ad sepes montium tuorum et ad duo maria tua, sustulisti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum, quia multiplicasti et multiplicabis fornicationes.

38. Et ecce vapulas ab adulteris tuis, et nuda, et confusione plena, et petis auxilium filiorum tuorum quos tradidisti adulteris tuis; et ululas conculcata in sanguine tuo.

 

39. Facta non es quasi meretrix fastidio augens pretium: tu es mater adultera quae super haereditatem pupillorum suorum inducit extraneos:

40. Omnibus meretricibus dantur mercedes fornicationis: tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus, et lumen quoque oculorum tuorum donabis, ut intrent extranei ad te undique ad fornicandum tecum: et quos rejeceras, petis.

 

41. Propterea, meretrix, audi verbum Dei:

42. Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua, et abominationes tuae in sanguine filiorum tuorum:

43. Ecce ego congregabo omnes amatores quibus commista es: et omnes super te undique quos dilexisti, cum universis quos oderas:

44. Qui revelabunt sibi invicem pudenda tua: et adulter tradet te adultero, quia sibi pignerati erant te carne sua.

 

45. Et judicabunt te judiciis adulterarum; et destruent lupanar tuum recens, et de maceriis reaedificabunt tibi prostibulum vetus, et lapidabunt te lapidibus, et ex mammis tuis facient emulsionem lactis et sanguinis: neque desines fornicari, sed mercedes ultra non dabis.

46. Haec ter a te, Didyme, recitata sint super terram patrum nostrorum, ut misereantur sui omnes: nam sicut autumnus et hiems in singulos annos, sic gloria et calamitas visitant certis tempestatibus saeculorum singulos populos terrae.

47. Et cum descensus feceris de jugo Alpis mediae obsigna tuum, atque abstine a civitatibus gressus tuos; et versare inter multitudinem agricolarum: et si ploraverint, plora cum moltitudine, et dic:

48. Fiat voluntas Dei.

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License