-1-
Vs. 1. Hieromomus:
nomen compositum ex i|eroév sacer, et qui est deus convincii. Est monachus quidam Urbanus
Lampredius, scriptor ephemeridum et paedagogus litterarum
doctrinarumque omnium. Huius profecto ea natura est, ut, ubicumque est,
discordias ac lites serat, eademque hebdomade et laudes et in eosdem satiras
edat. Senae monachus fuit, scripsitque inter turbas rei publicae Romae
Monitorem, libellum famosum et teterrimum: abjecit
togam atque adeo sacerdotium exuit. Itinera per Galliam fecit, ludimagistri
partes agens: in Italiam reversus, in collegio apparitorum regis Italiae rna
thematica docuit: fecit cum Lambertio et aliis nonnullis Polygraphum
diarium litterarium, idque bile sua perfudit. Denique munus suum et
Longobardiam reliquit; neque vero, quantum equidem cognovi, receptus est
Florentia in patria urbe sua. Ad annum MDCCCXIII Neapoli egit: ex eo tempore
nusquam mihi visus vel auditus.
Vs. 2 . Studium scribentis
ephemeridas. — Rex lex grex : vide cap. XV, 16 sqq. — Reliquum
hoc caput omne describit mores sacerdotum catholicorum per agros Italiae, qui,
specie religionis, spolia agricolas in Italia, magis quam alibi, egenos.
|