-12-
Spectacula hujus capitis et
sequentium, usque ad finem Hypercalypseos, peraguntur in Ptomotaphio ad ripas
fluminis Arni.
Vs. 7. Agyrtes filius
Bethon: est Bettoni, librarius Brixiae, homo omnium
impudentissimus. Hic nihil
aliud nisi libros suos novis imperantibus blandiens dedicat, semper quidem male
de prioribus, quos adulatus fuerat, loquens. Qua arte magnam pecuniam fecit:
sed per nequitiam suam adeo rem familiarem profligavit, ut jam ferme decoxerit.
Vs. 10. Phlyrias histrio filius Benach: est quidam nomine
Anelli, deditus in Opera Buffa, e lacu Garda, qui etiam Benacus vocatur.
Homo omnium loquentissimus, qui nocet garriens sine fine: nec sentiens fortasse
suam inconsiderantiam, saepe ignarus ipse speculatoris personam gessit.
Vs. 11. Psoriona filius Phtheniae: Ludovicus Lambertius,
Bibliothecarius Breidensis, Inspector scholarum publicarum, Membrum
Instituti, Eques duorum ordinum: corpus ejus maculatum specie quadam gallae
quae oculos et manus laniavit, animus sedes fuit invidia sordidissimae et suspicacissimae.
Nomen in philologia habuit, consultusque fuit de omnibus, quae pertinerent ad
auctores classicos Italos, Latinos, Graaecos: at nunquam quidquam tanto nomine
dignum fecit, immo paucissima scripsit. Iuvenis, Horatium imitatus, pulcros aliquot versus composuit. Sed ejus fama
deminuta, et post mortem ipse oblivioni traditus est. Ceterum aulicis artibus
peritus, cadente fama altius evectus, reditus multiplicavit. Multum suis
rivalibus nocuit aliorum ministerio. Jesuita disertior, citra opinionem, insidiosissimus
omnium doctorum Italiae fuit. Educatus autem in aula Romana, adolescens inter
famulos cujusdam principis egit.
Vs. 14. Ghoes filius Horos:
Montius poeta, qui sane poetico praeditus ingenio, caruit longanimitate:
festinandi nunquam non voluntas illi atque etiam necessitas fuit, quippe
occasionem captanti ex usu magistratuum quibus calamus ejus inserviebat. Quo
nescio an post hominum memoriam nullum uspiam majoris vel varietatis vel
impudentiae exemplum extiterit, Anno MDCCXCII ad MDCCCXIV, quae pro Papa
scripsit, immoderatissimam spirant superstitionem; quae pro Jacobinis, parem
impietatem; modo laudibus, modo exsecrationibus persequutus est omnia juris
civilis principia atque principes, prout quis pecunia pelliceret. Jam Austriae
Imperatorem blanditiis demulcet, cujus annis superioribus famam laceraverat.
Ejus oratio nitida, quamvis auri splendore magis quam puritate luceat: agnoscas
imitatorem et eadem saepius iterantem. Uxor intemperantia celebris, dominumque
ornant cornua limacis. Educatus est Montius in aula Romana.
Vs. 19-21. Schismaticus et
sinc nomine: est qui suam ipse famam, nimia versutia, jugulavit: celabo
nomen. Sed fuit talis, qualis hic describitur et amplius explicatur cap. XIII,
vs. 11 sqq.; XIV, vs. 9.
Vs. 22. Gigas ruminaout velut
bos: est pictor nomine Bossi, mortuus quum ederetur
Hypercalpsis. In delineandis corporum figuris fellx, in coloribus temperandis
oculorum judicio caruit; in eaque propria picturae laude plane nullus erat.
Idem tali ingenio fuit, ut et principia sequeretur perquam mirabilia et ad
falsissima delaberetur consectaria: qui quidem praeter Michaelem Angelum et
Leonardum Vincium nullos agnoverit bonos pictores: ceteros, ipsumque adeo
Raphaelem, contempserit. Quid? Quum Leonardi tabula de Sacra Coena propemodum
vetustate deleta esset, ad hoc eximium artis opus restituendum Bossius
haud est veritus semet ipse commendare; doctique aulici non sine flagitio
professi sunt apud Proregem, eum esse Bossium, qui partes impleret Leonardi
Vincii; et tanta Proregis fatuitas fuit, ut ad tria nummorum milia aureorum in
hunc impudentem profunderet artificem. Tabulam Bossius refecit, at infra
tironem. Et tamen creatus est Professor Picturae Sublimis, novo nimirum Gallica
solertia titulo invento. Sane pereruditum Bossius de Coena Leonardi
librum conscripsit; in quo utinam acquievisset, nec certamen commisisset cum
illo principe ingenii et operis. Facta per Bossium descriptione primi
exempli reliquiae neglectae jacuerunt, et jam ruinam spectant.
Vs. 23. In coenaculo filiorum carnificis sancti: Leonardi
Coena posita erat in refectorio Dominicanorum, propaginis Sancti illius qui
invenit Inquisitiones et Auto da fe.
Vs. 25. Bossius se unum omnium disciplinarum orbem emensum
jactavit, ceteros imperitorum numero habuit. Atqui pro sua illa stupiditate
fecit Judam ardentem crinibus rufis, qui fuere proprii posterorum Davidis; vid.
lib. I Regum, cap. XVI, 12. Contra Leonardus hanc Jesu caesariem dederat: Judae
vero capillos penitus nigricantes infuscaverat.
|