Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Ugo Foscolo Hypercalypseos IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
HYPERCALYPSEOS LIBER SINGULARIS
PARS PRIMA
Praefatio
Auctor commentarioli de studiis moribusque Didymi, biennium abhinc Pisis editi, libellum exiguum quem vides, Juli, ut aliis perpaucis, sic etiam mihi permiserat exscribendum, ea lege, ut ne publici juris fieret: id quod hactenus a me cautum fuerat. Erat enim periculum ne importunissimus quisque scriptorum novam arriperet lucri commoditatem; cum admodum constet, versari inter Italos mercaturam quandam jurgiorum. Quae lues Italiae principio ex aemulatione municipiorum, sua quorumque peculiari libertate florentium, sed armis et moderatore uno carentium, orta est. Deinde ubi aemulatio in discordiam paullatim degeneravit, malignitas in litteris, tamquam necessitas superingruentis servitutis, coaluit. Nunc demum, ab hisce praecipue duodeviginti annis, ex quo Britannia tua communia humani generis jura tueri se profitetur, nos interim lustro
sanguine Cyrnei luimus perjuria Regis:
utrum mores servitutis litteras depravarint, an litterae servitutem, haud facile tibi dixerim. Sed cum Musae te raperent in Italiam, ubi adhuc ara rt ignr gaudent antiquo, nostrasque miserias solantur, aliquid etiam pro nobis apud feliciores populos intercedunt; tunc nonnullos cernere potuisti earum sacerdotes palam in assentationem, clam saepius in obscoena convicia, prostare ad cujusque novorum dominantium utilitatem, vel ad servorum impotentem dicacitatem verniliter provolutos. At adulatio paucioribus grata, coque minus fructuosa scribentibus: Mercurio benigniore reciprocantur lucrum ac probra, et quae magis
densum humeris bibit aure vulgus.
At quod verebar, id evenit.
Quidam enim de natione illa grammaticorum, quae est obnoxia librariorum
stipendiis, cum carptim Hypercalypseos, nescio quo pacto, aliquot capita
compilasset; paraphrasm vernaculam, prolixis explicationibus oneratam,
vulgavit: tanta insuper virorum nomina ingenio doctrinaque prastantium insectatus est,
ut legentibus difficilius sit stomacho temperare. Tu autem, Juli, qui comitatem
Senensium et perspectam nuper habuisti, et gaudes meminisse, gravius feras,
interpretem atque typographum occultasse sua nomina, et tantummodo Senensium
civium personam prae se ferentes, civitatem politiori humanitate religioneque
hospitalitatis sane spectatissimam, esse calumniatos: utpote Senenses apud sese
paterentur eosdem viros lacessitum iri, quos, si adirent, honestissime
amplecterentur. Quamquam in illa paraphrasi neque paginam, neque fortasse
lineam reperies, quin Insubrem i\diwtismoén redoleat; interdum etiam Florentinitatem quasitam: quod sane indicium
Insubris grammatici est. Id non tibi, quem in hanc litem adigerem arbitrum, sed
civibus tuis et litterarum nostrarum expertibus, explicabo. troppo Toscano il non Toscano accusa: cui versiculo piane Horatiano, Venusini tripodis oraculum addam; eo libentius, quod ex Didymi codice peculiari novissimam lectionem sum nactus (nondum a quoquam animadversam, ne a Rich. quidem Bentlejo; quod tamen non, hercule, miror; de aris enim et focis suis ageretur) dum vitant docti vitia in contraria currunt. Sed haec quoque vitia ex ingeniis delapsis in omne genus servitutis fluxtrunt. Sic, dum alteri novitati, alteri antiquitati obligantur; vis illa genialis et, ut ita dicam, nova libertas, majorum legibus moderata eo tandem amissa est, ut turbae lectorum ne suspicione quidem attingere queant, utrum Attice scripseris an more Cario:
Nastê ô au Kariôn egêsato barbarophônôn
Nonne vides, barbariem verborum
irrisui fuisse Iliacis etiam temporibus? Nostris vero haud absurde
Pseudosenensis speraverat, dolum non posse ex indicio sermonis, nisi a
paucissimis, deprehendi. Hos igitur, Juli, silentio meo non effugerim. Adde, quod Pseudosenensis, ut me pluribus certioribusque indiciis inligaret, meque adnuere suae fraudi cogeret, re et facto fidem mendacio conciliavit; qui quidem fateatur, undecim tantummodo Hypercalypseos capitam potestatem sibi factam fuisse; quocirca haud satis exploratas habere singulas allêgorias; verum, a me uno obtineri posse. Mihi itaque maturandam videtur, ut Hypercalypsis prodeat, tum Hebraicae latinitati suae restituta; tum nuda atque integra, minimeque noxia objurgationibus commenticiis. Etsi vereor, ne idem ille, qui meae libellum fidei commiserat, dissensum profiteatur: tamen si quae venit ex necessitate, non aequa modo, sed vel justissima est excusatio: praesertim cum id quod alii quaestus causa egerunt; nos invidiae detestanda gratia, destruere conemur. At exemplarium non amplius quam CIV proelo tradidi: hac scilicet mente, ut sincera haec editio, abrepticiae versionis inverecundiam magis arguere, quam auctoritatem aliquam ambagibus Didymi tribuere videatur. Molestiam equidem magnam, mi Juli, ac minime profuturam arbitrator suscipere illum, qui Hypercalypseos rationem reddere professurus sit. Etsi, et suas inesse cuique vocabulo significationes, easque intelligentibus pulcherrime patefieri, multi fuerint qui prorsus arbitrarentur: quaedam etiam exquisita anecdota, ut ajunt, conjectura colligi posse pollicerentur: alii non item; quinimo existimabunt aut scurram, aut aegrotum, aut furentem, et quovis modo inficetum hominem, jocularia fudisse. Mihi tamen de hoc tantum liquet; rationem scripturae hujus, omnibus numeris, suo consentire consilio quod quale sit, fortasse aliquis probabiliter dixerit; prudenter, nemo. Me non pudet dicere non intelligere: id non fateor solum, sed et patior facilius quam abuti opportunitate hariolandi; et, aut falli et fallere; aut, si quid scriptor consulto ambagibus inumbraverit, parum caute ac minus honeste retegere; aut cum vate desipiente desipere. Interdum enim, num vaferrimus mortalium sit Didymus; interdum, num amentissimus, dubito. Marcus Jovianus Rainerus Marci F. municeps gentilisque mens, cui, dum sub Rege Vindelicorum stipendia merebatur, aliqua cum Didymo familiaritas intercesserat, enodationem Hypercalypseos, rogatu meo, ab eo flagitavit: sphingis responsum adepti sumus. En, Juli, in fra scriptum exemplum epistolae.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |