Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Ugo Foscolo Hypercalypseos IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-2-
1. Et factum est ut in undevigesimo anno, in sexto mense, in tertia mensis a baptismate meo, in die dominica, hora prima ante vesperas, contremeret arbor, et vidi visionem:
2. In terram transmigrationis Haramheorum, secus flumen civitatis Firzah, in agro qui dicitur Ptomotaphion: quod viri Haramhei interpretantur, sepulcretum quadrupedum.
3. Ego natus ad collem cyparissorum, loquar omnia quae vidi in visione et
quae audivi in praesepia. 4. Qui audit, inquirat: et qui
non habet oculos, quiescat in verba mea. 5. Et cum discumberem subter
ficum, inhians labile meis, si forte ventus qui agitabat ficum demitteret
fructus in os meum: silentium stetit circum animam meam, et calor laxaverat
mihi nervos et artus: erat enim mensis ficorum. 6. Et aures meae audiverunt
tonitrua in somnio: et ictus quasi grandinis percutiebant mihi nasum. 7. Ego autem expergefactus prae
dolore nasi aperui oculos, et terror invasit in ossa mea: arbor enim
concutiebatur veluti per procellam, et coelum erat sine procella. 8. Et ficus acerbiores
percutiebant mihi nasum: et lac eorum manabat amarius felle et absynthio: ficus
autem maturiores pendebant ramis. 9. Cogitans cogitavi quod
diabolus sederei in arbore, ut scriptum est per poetas in carminibus gentium et
in libris metamorphoseon. 10. Et cum surrexissem vidi virum
juvenem militarem cum acinace et galea et crista, habentem mano sinistra corno
venatoris: dextera autem concutiebat truncum magnum ficus. 11. Et dixi: Apage Satan: et
pedes mei currebant procul ab arbore, currebant veluti super renes equorum. 12. Tunc sonitus terroris
conversus paullatim in vocem hominis, clamavit: Sta: Ego autem cecidi in faciem
meam et audivi vocem clamantis: Sta super pedes tuos et loquar tecum. Ego
interim cum surrexissem currebam procul a voce. 13. Iterum vox appellans me nornine meo, et nomine patris mei, et nomine atavi mei, prosequebatur me: vir militaris currebat calceatus ocreis, et calcaribus ferreis: et sonus acinacis in vagina ferrea currentis super silices implevit frigore suras meas dum ingrederer praesepe bubulci contubernalis mei ad fugiendom terrorem inferni.
14. Et ecce ante oculos meos
sedens super manipulum foeni cum calatho in manibus anicula quaedam quae
vocabatur Margarita. 15. Vir autem militaris stans ad januam praesepis clangebat cornu clangore turmarum in die proelii.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |