Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Ugo Foscolo Hypercalypseos IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-4-
1. Posthac exorsus est iterum clangor cornu viri militaris, et audivi vocem illius: stabat enim ad ostium praesepis.
2. Verumtamen melior est somnus
quam fraus: melior est mors vitae quam malum nomen et ignominia: optimum autem
manducare panem opera manuum tuarum et vigilare in labore bono. 3. Expergiscere, Didyme,
expergiscere: convertere oculos ad lumina coeli, et ad Dominum qui creavit
coelum et terram, et hominem ut desiderio coeli operaretur terram. 4. Scriptum est: Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas ut dormias: et veniet ad te quasi viator egestas, et vituperium quasi vir armatus.
5. Et ecce tu captas viaticum in sipientiae et desidiae et scandali scribis enim ephemeridas adversus fratres tuos quaerens lucrum in adulatione et calumnia.
6. Tu es clericus: quid ergo diaria cum clericis? Doce parvulos orationem quam didicisti in tabernaculo sancto: lege tibi et agricolis parabolas veritatis:
7. Quia Deus diligit parvulos et
pusillos et pauperes: reddet ergo tibi bonum secundum caritatem tuam erga eos. 8. Evangeliza pauperibus orationem dominicalem: ut petant in quiete mentis et in sudore frontis panem quotidianum:
9. Ut in patientia cordis discant dimittere debitum debitoribus
praedivitibus qui non reddunt operario mercedem: 10. Ut, cum leges, greges, reges filiorum Adam evertentur, subvertentur, revertentur super faciem terrae, agricolae et operarii adorantes clament: Fiat voluntas Dei sicut in coelo et in terra.
11. Sic pro labore justo habebis panem et pacem in domo cordis tui. 12. Cave praesertim ne scribas diaria: melior est somnus quam fraus: melior
est mors vita quam malum nomen et ignominia. 13. Memoria scriptorum omnium ephemeridum in compositione adsentationis et objurgationis fiet opus sterquilinii.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |