Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Ugo Foscolo Hypercalypseos IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-6-
1. Onus Hieromomi.
2. Dixit spiritus Dei vivi: Necesse est ut veniant scandala.
3. Tradidit ergo Satanae scribas
et padagogos et anus poetrias libidinosas ut scandalizent. 4. Haec dixit vir militaris ad
me: Gallus homo satiabitur fructibus terrae pinguis, et vociferabitur: 5. Obliviscimini linguae patrum
vestrorum quia profert inania: loquimini linguam meam quae habet verba
sapientiae, et cantat mirabiliter in orchestra. 6. Tunc et Hieromomus bibet vinum
in convivio Eden satrapae, et una cum gallo vociferabitur: Expuam fel e jecore
meo super facie. filiorum populi ad sanandos oculos eorum, quia prophetae
excoecaverunt civitatem. 7. Cives autem boni dicent
Hieromomo: Extendis linguam tuam quasi arcum mendacii et non veritatis: 8. Comede et bibe in paupertate tua sub rege prodigo et superpone digitum ori tuo: ne lictores equestres adducant te in castrum civitatis paludosa usque ad mortem.
9. Sed aures Hieromomi non erunt
audientes verbo patientiae: et iterum subsannabit prophetas justos terra
pinguis, ubi sedet Babylo minima. 10. Cives autem dicent iterum:
Hieromome presbyter; exue vestes amatorias juvenum, et indue te indumento nigro
levitico: 11. Abjura sacrilegium,
adulterium et simoniam: mitte calamum sycophantae: tolle librum psalmorum, et
cum sacerdotibus et populo dic canticum in templo Dei ad exoptandam pacem
urbis, libertatem civium, et gloriam principis: 12. Noli, tu sacerdos, magnificare clades triumphales: minus enim a Domino
Deo petimus regem bellipotentem; magis vero sapientipotentem: 13. Scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |