Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Ugo Foscolo
Hypercalypseos

IntraText CT - Lettura del testo

  • HYPERCALYPSEOS LIBER SINGULARIS
    • PARS SECUNDA
        • -14-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-14-

 

1. Eunuchomachia. Exorta est enim rabies emulationis inter Psorionam et Ghoes: alter enim malebat Hieromomum laudare pro rostris: alter vero cantare in strepitu lirae epicedium.

2. Psoriona autem clamabat: Audi, Ghoes; quia Nabuchodonosor rex trium Babylonum constituit me doctorem Synagogae suae minimae: quisquis igitur respuerit scripta mea, majestatis reus erit; quippe qui subarguet ignorantiae Nabuchodonosor regem, qui me constituit doctorem.

3. Ghoes autem clamabat: Sile, fili Phthoniae: quia orationes tuae ambulant pedetentim; carmina vero mea pennis volucribus volant: idcirco Nabuchodonosor rex constituit me praeconem nominis sui, ut confiteantur eum populi omnes: quisquis igitur antefert orationes suas pedestres cantionibus meis, antefert gloriam suam gloriae Nabuchodonosor regis: tu ergo majestatis reus eris.

4. Haec ego Didymus audivi in visione argumenta incredibiliter vera: futurum est itaque ut tradantur laudata posteritati per hebdomadas Polygraphi.

5. Tunc interim in Ptomotaphio invidia et livor antiquus exarsere in furore novo inter Psorionam et Ghoes:

6. Et jurgia et minae et execrationes et recriminationes scelerum: et Ghoes exprobrabat furta Psorionae; et Psoriona exprobrabat Ghoes

lenocinia: et petebantur calumniis ad invicem.

7. Et Ghoes adjunxerat sibi auxilium Agyrtes: Psoriona vero auxilium Phlyriae histrionis.

8. Gigas percutiebat alapis tum Ghoes et Agyrtem; tum Psorionam et Phlyriam.

9. Pygmaeus sedens seorsum, altero oculo plorans, deprecabatur rixam: altero vero subridens, exhilarabat hypocrisiam cordis sui.

10. Et Anna Calamoboa dum osculabatur proeliantes, vulnerabat eos omnes dentibus suis venenatis.

11. Et oriebatur rursum disputatio maligna de lege, rege, grege: et in disputatione crimina majestatis, et sanguis sine ense: saxa autem et ossa quadrupedum ministrabant arma.

 

12. Eunuchus interea Philippus exterritus fugiebat passibus anseris: meditabatur adire convivium Eden satrapa Pharisaei Doctoris Maximi: is enim ciebat Eunuchomachias, ut rideret Doctores rixantes, quibus tamen Pharisaeus iste Maximus praeerat.

13. Et sepulcretum versum est in tabernam ardelionum.

14. Et factus est terraemotus magnus.

15. Et scissa est fragore horribili terra: et similitudo asini decoriati exsurgens de tumulo cursabat undique:

 

16. Et ruditus ejus longior eheu centum virorum bellatorum morientium.

17. Et cum spiritus asini, me praesente, transiret, perterrita sunt omnia ossa mea.

18. Rudor interim redactus est in cantilenam Synagogitae legentis ex cathedra sua.

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License