Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Ugo Foscolo Hypercalypseos IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-15-
1. Querimonia asini. 2. Loquente asino, viri omnes et
eunuchus et mulier tacebant: et deambulante illo, stabant. 3. Haec locutus est asinus: 4. Patres mei et fratres mei, et equi et muli necessarii mei, et boves et oves aliique filii terrae noti mei:
5. Confecti labore, senio et tabe
servitutis emortui sunt: et ad terram parentem nostram reversi, ubi pax. 6. Vos autem humanae belluae quod
praeter omnes creaturas animalium habetis loquelam et manum, exactores et
carnifices nostri facti estis: 7. Qui non reputatis vos filios terrae sicuti et nos, et affectatis viam coeli: sorduimus ergo coram vobis.
8. Concedite saltem nobis domum
terra: domum maternam atque pacificam omnibus in aeternum. 9. Quare conturbatis requiem
nostram et in solitudine mortis nostrae vigilatis? 10. Scilicet congeries putredinis
asinorum et boum videtur vobis cathedra digna sapientiae: 11. Vos enim, sicut audivi in
lumine vitae meae, transvolatis nubes et luminaria firmamenti et Solem et
septem moenia coelorum: Et oculo carneo, et cerebro carneo, et corde carneo, judicatis
Sanctum sanctorum in excelsioribus excelsi. 12. Verumtamen audivi etiam
sapientes vestros dum portarem onus decimae et primitias villici mei ad ostium
altaris: 13. Confitebantur enim haec tria
in volumine sancto: Homo nihil habet jumento amplius: Unus interitus est
hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio: Quis novit si spiritus
filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsurn? 14. Nos vero novimus duo munera
quae sejungunt vos a nobis et superbire vos faciunt, esse munera aerumnae:
loquela facit vos loquaces, falsiloquos, delatores; in manibus gladius et
calamus: 15. In ore vestro, fel; in
manibus, sanguis; egetis ergo lege, quam fornicamini; et rege, quem adulamini;
et vos estis grex devoratus aut devorans. 16. Nunc fons calumniarum vobis
est: an lex sit ante regem et gregem; vel an rex sit ante gregem et legem; vel
an grex sit ante legem et regem: 17. At ubi veritas? nonne dixistis scripta vestra esse aromata aere alieno
magni parta ad comburenda ossa hominis? nonne venter vester devorat veritatem?
nonne in statera prarponderat aurum? 18. Sed veritas ex ore meo quia ego asinus et mortuus.
19. Grex, est populus; lex, est canis vigilans; rex, est pastor: ergo rex
primus et ante omnia, quia sine pastore neque canis neque pecus; praeterea
habet baculum. Sed vulpes sunt inter
pecora; et vos vulpes estis: nunc dicite in corde vestro: Ignorantia potior est
stultitia; asinus novit nos. 20. Neque ego arguerem aenigmata
vestra dummodo quiescerem cum fratribus meis: sed nunc vos coinquinatis
reliquias nostras cadavere inimico. 21. Frater vester Hieromomus
filius olim fuit agri hujus. 22. Et cum carnifices nostri
venirent ad mactandos nos per cultrum et malleum, Hieromomus puer laniabat nos
longa morte: 23. Et excoriavit me senem et
claudicantem admodum vivum cum scalpro librario, ad quaestum pecuniae: nolo
ergo carnificem meum inquilinum esse domus meae sempiternae. 24. Vobis itaque nullus exitus de loco isto, quin prius sepeliatis in ventre vestro cadaver Hieromomi.
25. Saturamini carnibus fratris vestri, antequam fames deprehendat vos, et mors visibilis sternat corpora vestra convivia ferarum.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |