Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Ugo Foscolo Hypercalypseos IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-16-
1. Sepultura Hieromomi. 2. Et factus est terrae motus major; et scissa est terra rursus; et similitudo asini reversa in habitaculo suo.
3. Et lumen sulphuris accensi
alarum vespertilionum vertebatur in fumum; et multiplicatae sunt tenebrae: et
ventus rugiens arefecit gramina Ptomotaphii: et undae fluminis equitabant per
tumulos. 4. Et quattuor viri et pygmaeus
et gigas et eunuchus et anus clamabant ejulatu teterrimo: Vae: 5. Et cum vae hominum vox vulpis
et lupae et canis foetae, et ranarum sexcentarum: et bubo et bufo et noctua et
upupa, lugubri et funereo singultu: et chersydrorum, chelydrorum sibila,
jaculorum, cenchrium, amphisbanarum, aspidum, basiliscorum, parearum et totius
progeniei viperarum. 6. Homines autem qua rebant cymbam
in aggere, et cursabant palpantes tenebras: cymba vero nabat per aquor
Tyrrhenum procul ab aggere. 7. Et ecce legio corvorum super corpus Hieromomi: et omnia reptilia et
animantia immunda cum eis. 8. Clamavitque eunuchus: Esurio: Fratres viri, adimpleatur verbum asini,
antequam animalia coeli, amnis, et terrae devorent coenam nostram, et mors
visibilis epuletur nos omnes in Ptomotaphio. 9. Timentes igitur filii hominis minas spiritus asini, comedebant carnes fratris putrefactas.
10. Vir militaris exhorruit
epulas sceleratas et dixit: Attende. Cucurritque cum gladio et cornu in medio
convivii: 11. Et ad fulgorem gladii, vidi
Hieromomi carnes statim consumptas: et bellua rapiebant sibi ossa arida. 12. Vidi sex homines et poetriarn et eunuchum madentes a vertice capitis usque ad plantas pedum sanguine bullienti, et lambentes sanguinem linguis ad potum:
13 Cumque vir militaris vibraret
acinacem ad jugulandos eos, retraxit gladium, et abstinuit a caede, clamans
voce magna: 14. Non ego ultor iniquitatum quas iniqui perficiunt super iniquos; et calix irae nondum superfluens:
15. Vivite nunc omnes a quibus ego aliquando immolatus fuero: tu autem,
terra, ne operias sanguinem meum ante ultionem. 16. Et adposuit cornu labiis suis, et sepulcretum desolatum est a multitudine illa: et restituit ensem vaginae suae, et obtenebratus est aer, et silentium et umbra: steterunt circum animam meam.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |