Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Ugo Foscolo Hypercalypseos IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-17-
1. Nuditas trium Babylonum. 2. Et cum mansissem una cum viro
juveni militari in solitudine obscuritatis, agnovi punctum medium noctis per
duodecim ictus campanae turris urbis Firzah. 3. Et audivi voces commotionis
magnae discurrentes per nubes ccelorum sicut tonitrua: et tendebant ad alam
sinistram Aquilonis, dicentes: 4. Babylo maxima, quia
quaesivisti veritatem, et invenisti et pervertisti eam, furiosa, in impietate
libidinum populi tui; si sanguis effusus a te et per te refluxerit super te,
fiet in te lacus sanguinis profundus altitudinis moenium tuorum, et latus
latitudinis ter millia passuum a Meridie ad septem Triones, et longus
longitudinis sex millia passuum ab ortu ad occasum: Vae, civitas! propter te
veritas facta est execrabilis: ostendam gentibus nuditatem tuam, non recedet a
te rapina. 5. Et voces commotionis conversae
sunt retrorsum quasi fulmina repercussa: et properabant ad plagam intra Solis
ortum et Austrum, dicentes: 6. Babylo perpetua, quia aperti sunt coeli et missa fuit lux super te; tu autem, vaferrima, super pulchritudinem collium tuorum offudisti nebulam commodam pastoribus tuis ut devorent greges alienos et tuos; et principes tui, septi obscuritate, in muneribus judicant, et sacerdotes tui docent in mercede, et prophetae tui divinant in pecunia, dicentes: Numquid non lux in medio nostrum? Vae, civitas! lumen habes divinum, et obtenebras id umbris terrae: ostendam gentibus nuditatem tuam: non recedet a te rapina.
7. Repente voces flexerunt cursus
tonitruum ad plagam intra Solis occasum et Aquilonem, dicentes: 8. Babylo minima, quia stupida neque invertisti neque quaesivisti vias veritatis; sed aperuisti aures tuas ut satiarentur mendacio; obserasti oculos tuos ne cernerent lucem; et lingua tua prompta in ebrietà te, et mens tua lenta propter pinguedinem miscuerunt adulationem et jurgia; neque secernis justos ab impiis, vel cives ab alienis; Vae, civitas! piscina calumniarum, et invidiae dilaceratione plena; ostendam nuditatem tuam, non recedet a te rapina.
9. Nunc gloriare et laetare,
Babylo dives, in nuditate trium Babylonum: ad te quoque perveniet calix: inebriaberis
atque nudaberis. 10. Cum autem voces
conticuissent, ego quidem stans admirabar et sciscitatus sum a viro militari
quid praenuntiarent; neque audivi responsum. 11. Ille enim sedens in terra plorabat abunde, in desperatione: et lacrymae suae manabant tacitae quasi pluvia verna matutina, quae fallit oculos aratoris.
12. Propterea ego quoque sedens in terra juxta eum non loquebar ei verbum: animadvertebam enim fletum suum esse sine consolatione.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |