Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Ugo Foscolo Hypercalypseos IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-18-
1. Verba novissima. 2. Cum autem pertransisset
dimidium primum noctis, et dimidium dimidii secundi, vir militaris adsurgens,
statuit me super pedes meos: 3. Ut faceret mihi verba novissima: neque ego quibam cernere eum per opaca
noctis; verumtamen accedi in corde meo vocem ejus. 4. Et loquebatur ad me: Cum redieris ad collem cyparissorum, et plantaveris
vineam et fructetum ut impleas calathum labore tuo: 5. Revertere in urbem tuam: et vaticinare visionem quam vidisti: neque
posces eleemosynam, neque accipies mercedem ah homine ullo: scriptum est: Ignis
devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. 6. Ego autem recordatus ludibria
prophetarum, clamavi dicens: Ecce omnia vidit oculus meus, et audivit auris
mea, et intellexi singula: 7. Concutit artus meus tremor:
contritum est cor meum, et in cogitationibus meis sanitas. 8. Pusillus sum tamen et
insipiens et adolescens et pauper et clericus: ideo irridebunt me multi; et si
quis inclinaverit aures ad me, quaeret signum. 9. Respondit ille: Scriptum est:
Lampas contemta apud cogitationes potentium parata ad tempus statutum.
Requirentibus signum, signum sit fortitudo tua in paupertate. 10. Verumtamen ure ephemerides et volumina pedagogiae monachorum qui abutebantur pueritia tua: vade ad sacerdotem ecclesiae tua paterna, et accipies volumen unicum in quo prophetabis, et non fies contemtibilis.
11. Igitur cum redieris in urbem
aperi volumen, et dic Synagogae Doctorum: In antiquis est sapientia;
audite quod dictum est antiquis: 12. Congregatio hypocritarum sterilis in vaniloquio: utinam tacerens, et
videremini esse sapientes. 13. Deinde interroga Senatum Parasitarum qui aedificant sibi domos: Ubi est
litura quam linistis? 14. Scriptum est enim: Erumpere faciam spiritum tempestatum, et imbrem
inundantem, et perniciem hiemis ab Aquilone: et destruam parietem quem reges
liniunt absque temperamento, et revelabitur fundamentum inane. 15. Propterea manus puerorum
lascivorum diruet extemplo fastigium domus vestrae, et ejicient vos de sedibus
vestris, et clamabunt: Non est domus; et qui modo aedificabant, non sunt. 16. Deinde dic praedivitibus:
Quando alieni capient exercitum civitatis vestrae, et ingredientur portas ejus,
et super fratres vestros mittent sortes: 17. Nolite, confisi opibus
vesuris, laetari in die paupertatis fratrum vestrorum, neque magnificare os
vestrum in die angustiae: Divites sumus et locupletati a patribus nostris, et
nullius egemus. 18. Suadeo vos emere aliquantulum caritatis et verecundiae, et animadvertens vos esse cives ejusdem miserae civitatis, et in vinculis et in opprobrio sicut et alii qui habitant civitatem; at abjectio vestra, propter opes vestras splendidior.
19. Quia vos estis aurei et argentei similes Diis idololatriae, qui dum caderent nesciebant consurgere; et cum superveniet vastatio, spoliati fueritis a potentiore: nonne bestiae agri meliores sunt vobis, quae possunt aut fuga aut furore prodesse sibi in die proelii?
20. Deinde in alios qui sedent in tabernis, et sub porticibus platearum potantes, vociferantes, reprobantes omnia, exprobrantes omnibus, mitte sagittas asperrimas libri:
21. Vos estis nubes aqua
carentes: arbores emarcidae, ventis omnibus circumactae, infrugiferae; unda
maris efferatae, fallaces; lebetes bullientes et despumantes dedecora; aves excoecatae,
clangentes quae alis errantibus quaerunt escam per caliginem tempestatum: 22. Murmuratores queruli: in
libidinibus vestris incedentes; quorum os eructat praetumida; multa minantes,
nihil perficientes; dominationem justam rejicientes; dignitatem quam timetis,
probris secretis exagitatis: quaeque non nostis vituperatis: 23. Inermes, inertes, flagitatis
redemtionem ab alienis; libertatem poscitis, et irritabitis plebem ad
seditionem; regem desideratis, et adulamini, utilitatis vestrae gratia, tyrannidem: 24. Virtutem quaeritis et omnia
recta pervertitis; qui neque scitis vulnerare hostes gladio, sed neque non
calumniari victori: contradictione peribitis. 25. Deinde et aliis, qui disserentes in concilio tenebrarum, praeclara moliuntur, dic tantum: Nil praeclarum in tenebris.
26. Deinde illis omnibus qui
cubantes in lectulis suis somniant somnium de universali felicitate filiorum
Adam in terris, et expectant libertatem civitatis ab aequitate potentium,
abrumpe sommum et spem, et dic unicuique: 27. Novi te neque frigidum esse
neque fervidum: utinam frigidus esses aut fervidus: itaque quoniam tepidus es,
futurum est ut te evomam ex ore meo. 28. Deinde praenuntia civibus
optimis perpetuitatem antiquae et hodiernae captivitatis; et lege illis omnibus
librum: 29. Habeo adversus vos pauca;
quia nimium laetati estis in spe redemtionis et gloriae: nunc estote
animaequiores: nam reges terrae sedebunt loquentes adversus nos; servi autem
exercebimur in justificationibus: verumtamen in desperatione rerum unusquisque
sibi dicat: Accingar zona fortitudinis, et patiens silebo. 30. Vade quoque ad seniores Ecclesiae ut a te sciant multos extare Hieromomos in arca salutis: videant ergo ne fiat arca naufraga; eo quod sustinet, et quidem multos, apostatas, pharisaeos, et Simonis magi discipulos inhiantes aurum morientis, inquisitiones et sanguinem: ;
31. Et in superliminaria aedium
ubi satrapae novi aliquando congregabuntur, exscribe de libro: Ejicite
adulatores, et exibit calumnia cum eis; ejicite delatores, et conjuratio
quiescet; ejicite derisores, et cessabunt simultates et contumeliae. 32. Haec dices denique plebi:
Sudor thesaurus innocentiae. Et cum plebs clamaverit, compesce clamores; et si
nudaverit gladios, accipe eos in sanguine tuo antequam convertat eos adversus
civitatem. 33. Post haec perge usque ad
altitudinem jugi maximi Alpis mediae cum lustraveris oculis tuis universam
terram patrum nostrorum, aperi rursus volumen: 34. Assume luctum lacrymarum
insolabilium et lege; exarata sunt enim in libro omnia qua fuere, sunt,
fient; quaeque adimpleta sunt in praetentum, et adimplebuntur in posterum. Lege
ergo super terram patrum nostrorum: 35. Egressum est nomen tuum in
gentes propter speciem tuam: et habens fiduciam in decore tuo, exposuisti
fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres. 36. Et tulisti filios tuos et
immolasti eos adulteris alienis: numquid parva est fornicatio tua? 37. Et aedificasti tibi lupanar
in omnibus civitatibus tuis: ad omne caput viae, ab umbilico usque ad sepes
montium tuorum et ad duo maria tua, sustulisti signum prostitutionis tuae, et
abominabilem fecisti decorem tuum, quia multiplicasti et multiplicabis
fornicationes. 38. Et ecce vapulas ab adulteris tuis, et nuda, et confusione plena, et petis auxilium filiorum tuorum quos tradidisti adulteris tuis; et ululas conculcata in sanguine tuo.
39. Facta non es quasi meretrix
fastidio augens pretium: tu es mater adultera quae super haereditatem
pupillorum suorum inducit extraneos: 40. Omnibus meretricibus dantur mercedes fornicationis: tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus, et lumen quoque oculorum tuorum donabis, ut intrent extranei ad te undique ad fornicandum tecum: et quos rejeceras, petis.
41. Propterea, meretrix, audi verbum Dei: 42. Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua, et
abominationes tuae in sanguine filiorum tuorum: 43. Ecce ego congregabo omnes amatores quibus commista es: et omnes super te
undique quos dilexisti, cum universis quos oderas: 44. Qui revelabunt sibi invicem pudenda tua: et adulter tradet te adultero, quia sibi pignerati erant te carne sua.
45. Et judicabunt te judiciis adulterarum; et destruent lupanar tuum recens,
et de maceriis reaedificabunt tibi prostibulum vetus, et lapidabunt te lapidibus,
et ex mammis tuis facient emulsionem lactis et sanguinis: neque desines
fornicari, sed mercedes ultra non dabis. 46. Haec ter a te, Didyme, recitata sint super terram patrum nostrorum, ut
misereantur sui omnes: nam sicut autumnus et hiems in singulos annos, sic
gloria et calamitas visitant certis tempestatibus saeculorum singulos populos
terrae. 47. Et cum descensus feceris de
jugo Alpis mediae obsigna tuum, atque abstine a civitatibus gressus tuos; et
versare inter multitudinem agricolarum: et si ploraverint, plora cum
moltitudine, et dic: 48. Fiat voluntas Dei.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |