Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Ugo Foscolo
Hypercalypseos

IntraText CT - Lettura del testo

  • HYPERCALYPSEOS LIBER SINGULARIS
    • CLAVIS
        • -1-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-1-

 

Vs. 1. Hieromomus: nomen compositum ex i|eroév sacer, et qui est deus convincii. Est monachus quidam Urbanus Lampredius, scriptor ephemeridum et paedagogus litterarum doctrinarumque omnium. Huius profecto ea natura est, ut, ubicumque est, discordias ac lites serat, eademque hebdomade et laudes et in eosdem satiras edat. Senae monachus fuit, scripsitque inter turbas rei publicae Romae

 

Monitorem, libellum famosum et teterrimum: abjecit togam atque adeo sacerdotium exuit. Itinera per Galliam fecit, ludimagistri partes agens: in Italiam reversus, in collegio apparitorum regis Italiae rna thematica docuit: fecit cum Lambertio et aliis nonnullis Polygraphum diarium litterarium, idque bile sua perfudit. Denique munus suum et Longobardiam reliquit; neque vero, quantum equidem cognovi, receptus est Florentia in patria urbe sua. Ad annum MDCCCXIII Neapoli egit: ex eo tempore nusquam mihi visus vel auditus.

Vs. 2 . Studium scribentis ephemeridas. — Rex lex grex : vide cap. XV, 16 sqq. — Reliquum hoc caput omne describit mores sacerdotum catholicorum per agros Italiae, qui, specie religionis, spolia agricolas in Italia, magis quam alibi, egenos.

 




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License