Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Ugo Foscolo Hypercalypseos IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-10-
Vs. 2. Eunuchus: est quidam Philippus del Rosso
etiamnum Professor eloquentiae in Lyceo Breidensi: Florentinus, parasita,
maledicus et delator professus. Ceterum
hic et sequentibus capitibus, ubi de eodem sermo fit, descripta est ipsa
hominis natura, qua corpus, qua animum. Vid. cap. XI, vss. 19, 20, 21, et cap.
XIV, vs. 12. Philippus erat unus e speculatoribus Paradisii:
nihil umquam scripsit. Vs. 7. Calamoboa: ducta est appelatio ex nomine Demetrii cujusdam Calamoboae, de quo in Plutarchi, ut opinor, Opusculis Moralibus mentio fit. Illi hoc cognomen datum fuerat ab inani strepitu calami sui, quod convenit in mulierem doctam de qua hic agitur.
Vs. 14. Anna Calamoboa duobus deinceps viris nupta, calumniis in utrumque sparsis, duplicem sibi hoc artificio conciliavit annuam pensionem; eoque pretio ab illius viperae nodis soluti sunt. Sane incredibilis quaedam magnitudo tum stoliditatis tum improbitatis conjuncta est in ista muliere.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |