Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius De herediolo IntraText CT - Text |
DE HEREDIOLO
[Cum de palatio post multos annos honoratissimus quippe iam
consul redisset ad patriam, villulam quam pater liquerat
introgressus
his versibus lusit Luciliano stilo].
Salve, herediolum,
maiorum regna meorum,
quod proavus, quod avus,
quod pater excolui,
quod mihi iam senior properata morte reliquit:
eheu nolueram tam cito posse frui!
Iusta quidem series patri succedere, verum
esse simul dominos gratior ordo piis.
Nunc labor et curae
mea sunt: sola ante voluptas
partibus in nostris, cetera patris erant.
Parvum herediolum, fateor: set nulla fuit res
parva umquam aequanimis, adde etiam unanimis.
Ex animo rem
stare aequum puto, non animum ex re.
Cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum.
Spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum,
aurea non satis
est Lydia tota Midae.
Cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi.
Ille opibus modus est, quem statuas animo.
Verum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam me
noveris et noris te quoque, si potis es.
Quamquam difficile est se noscere: gnothi seauton
quam propere legimus, tam cito neclegimus.
Agri bis centum colo iugera, vinea centum
iugeribus colitur prataque dimidio.
Silva supra duplum, quam prata et vinea et arvum.
Cultor
agri nobis nec superest nec
abest.
Fons propter puteusque brevis, tum purus et amnis;
naviger hic refluus me vehit ac revehit.
Conduntur
fructus geminum mihi semper in annum.
Cui non longa penus, huic quoque prompta fames.
Haec mihi nec procul urbe sita est, nec prorsus ad urbem,
ne patiar turbas utque bonis potiar.
Et quotiens mutare locum fastidia cogunt,
transeo et alternis rure vel urbe fruor.