Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Decimus Magnus Ausonius
Ephemeris

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3 - Oratio

 

Omnipotens, solo mentis mihi cognite cultu,
ignorate malis et nulli ignote piorum:
principio extremoque carens, antiquior aevo,
quod fuit aut veniet: cuius formamque modumque
nec mens conplecti poterit nec lingua profari:
cernere quem solus coramque audire iubentem
fas habet et patriam propter considere dextram
ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis.
Ipse dei verbum, verbum deus, anticipator
mundi, quem facturus erat: generatus in illo
tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante
quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous:
quo sine nil actum, per quem facta omnia: cuius
in caelo solium, cui subdita terra sedenti
et mare et obscurae chaos insuperabile noctis:
inrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum:
non genito genitore deus, qui fraude superbi
offensus populi gentes in regna vocavit,
stirpis adoptivae meliore propage colendus:
cernere quem licuit proavis, quo numine viso
et patrem vidisse datum contagia nostra
qui tulit et diri passus ludibria leti
esse iter aeternae docuit remeabile vitae:
nec solam remeare animam, sed corpore toto
caelestes intrare plagas et inane sepulcri
arcanum vacuis adopertum linquere terris.
Nate patris summi nostroque salutifer aevo,
virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
nil ex invidia retinens plenusque datorum,
pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures.
Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem
vipereumque nefas nocituri averte veneni.
Sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevam
deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum
semina, veridicis aetas praedicta prophetis,
vitemus laqueos, quos letifer implicat anguis.
Pande viam, quae me post vincula corporis
aegri in sublime ferat, puri qua lactea caeli
semita ventosae superat vaga nubila lunae,
qua proceres abiere pii quaque integer olim
raptus quadriiugo penetrat super aera curru
Elias et solido cum corpore praevius Enoch.
Da, pater, aeterni speratam luminis auram,
si lapides non iuro deos unumque verendi
suspiciens altare sacri libamina vitae
intemerata fero: si te dominique deique
unigenae cognosco patrem mixtumque duobus,
qui super aequoreas volitabat spiritus undas.
Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga,
si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:
si scelere abstineo errori obnoxius et si
opto magis quam fido bonus purusque probari.
Confessam dignare animam, si membra caduca
exsecror et tacitum si paenitet altaque sensus
formido excruciat tormentaque sera gehennae
anticipat patiturque suos mens saucia manes.
Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
Nil metuam cupiamque nihil: satis hos rear esse,
quod satis est. Nil turpe velim nec causa pudoris
sim mihi. Non faciam cuiquam, quae tempore eodem
nolim facta mihi. Nec vero crimine laedar,
nec maculer dubio: paulum distare videtur
suspectus vereque reus. Male posse facultas
nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
Sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis
et semper genitor sine volnere nominis huius.
Non animo doleam, non corpore: cuncta suetis
fungantur membra officiis, nec saucius ullis
partibus amissum quicquam desideret usus.
Pace fruar, securus agam, miracula terrae
nulla putem. Suprema diei cum venerit hora,
nec timeat mortem bene conscia vita nec optet.
Purus ab occultis cum te indulgente videbor,
omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas
iudicium sperare tuum. Quod dum sua differt
tempora cunctaturque dies, procul exige saevum
insidiatorem blandis erroribus anguem.
Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,
nate, apud aeternum placabilis adsere patrem,
salvator, deus ac dominus, mens, gloria, verbum,
filius, ex vero verus, de lumine lumen,
aeterno cum patre manens, in saecula regnans,
consona quem celebrant modulati carmina David:
et responsuris ferit aera vocibus Amen.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License