Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Decimus Magnus Ausonius
Gratiarum actio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-2-

 

Quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum ita, ut apud deum fieri amat, sentiendo copiosius quam loquendo; atque non in sacrario modo imperialis oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eundem animum praestat et vultum, sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum loquens, tum in coetu hominum, tum ipse mecum, et cum voce patui, et cum meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore. Nec mirum, si ego terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License