Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
-16-
Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et causa pari, viros gloriae militaris (habent enim tecum ut semper laboris ita dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore collegio), viros nobilitatis antiquae (dantur enim multa nominibus et est Roma pro merito), viros fide inclitos et officiis probatos, quorum me etiamsi non secerno numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio.