Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
-24-
Quid autem mihi debes, gratissime imperator? Patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes privata appellatione lauderis. Quid tu mihi debes? Et contra quid non ego tibi debeo? Anne quod docui? Hoc ego possum verius retorquere, dignum me habitum, qui docerem, tot facundia doctrinaque praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut esset quem tu matura iam aetate succinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate proveheres, timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc aliquid, quod deberes praestare, superesset.