Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Sed ad blandiora festino. Ab hac enim litterarum ad me datarum parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur. Omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. Non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens, pro me cura tam felix? In Illyrico arma quatiuntur: