Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione cumulatum. Interrogatus, quem priorem decerneres consulem, nec dubitandum esse dixisti tu et qui tecum boni sunt dubitare non poterant. Sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent. Fatigantes tamen quod intellexerant requirebant.