Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector. Non est haec gloria ignota Ciceroni, «Praetorem me», inquit, «populus Romanus primum fecit, consulem priorem». Ex ipsa eius sententia intellegitur commendabilius ei videri <uni> quam pluribus esse praepositum: nulla enim est equidem contumelia secundi, sed in duobus gloria magna praelati.