Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Exspectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego, quod desiderio concipiatur animorum. Existimant enim, cum ea, quae ad grates agendas pertinebant, summatim tenuiore filo sicut dicitur deducta libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere.