Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare, nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur. Itaque faciam, quando cogunt volentem: sed maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exsequendi, sed universi ut intellegant eorum, quae interne praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem. Nec excellentia, sed cotidiana tractabo.