Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari. Non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris Gracchi commendabilior modestia fuit nec patris tui gravior auctoritas. Qui tenor vocis, cum incitata pronuntias! Quae inflexio, cum remissa! Quae temperatio, cum utraque dispensas! Quis oratorum laeta iucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomeratius aut dixit aut, quod est liberum, cogitavit?