Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Decimus Magnus Ausonius
Gratiarum actio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-70-

 

Atque ista omnia, quae punctis quibusdam acuminata signavi, si facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosus exsequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine suggerente: sed nec huius diei nec huius ista materiae. Qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut seminarium, unde orationum vestrarum iugera compleatis: ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres domestica istaec non tam praedicare quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License