Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni fecerat. Sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cuius nimia parsimonia et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem. Tu Valentiniano genitus, cuius alta bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, parto et condito optimo rei publicae statu, intellegis posse te esse lenissimum sine dispendio disciplinae. Neque vero unum aliquod bonum uno die praestas, sed indulgentias singulares per singula horarum momenta multiplicas.