Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Decimus Magnus Ausonius
Gratiarum actio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-83-

 

Supremus ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius et arbiter et auctor indulsit, ut sellam curulem, cuius sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares, quaestorem ut tuum, praefectum ut tuo praetorio, consulem tuum et, quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis, praeceptorem tuum, quem pia voce declaraveras, iusta ratione praetuleras, liberali largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License