Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Ordo urbium nobilium IntraText CT - Text |
Constantinopoli adsurgit Carthago priori,
non toto cessura gradu, quia tertia dici
fastidit,
non ausa locum sperare secundum,
qui fuit ambarum. Vetus hanc opulentia praefert,
hanc fortuna recens: fuit haec, subit
ista novisque
excellens meritis veterem praestringit honorem
et Constantino concedere cogit Elissam.
Accusat Carthago deos iam plena
pudoris,
nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.
Conponat vestros fortuna antiqua tumores.
Ite pares, tandem memores, quod numine
divum
angustas mutastis opes et
nomina: tu cum
Byzantina, Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.