Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Ordo urbium nobilium IntraText CT - Text |
Non
erat iste locus: merito tamen aucta recenti
nona inter claras Aquileia cieberis urbes,
Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,
moenibus et portu celeberrima. Sed magis illud
eminet, extremo quod te sub tempore legit,
solveret exacto cui sera piacula lustro
Maximus, armigeri quondam sub nomine lixae.
Felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi
punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.