Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Parentalia IntraText CT - Text |
Hactenus ut
caros, ita iusto funere fletos
functa piis cecinit nenia nostra modis.
Nunc, dolor atque cruces nec contrectabile fulmen,
coniugis ereptae mors memoranda mihi.
Nobilis a proavis et origine clara senatus,
moribus usque bonis clara Sabina magis,
te iuvenis primis luxi deceptus in annis
perque novem caelebs te fleo Olympiadas.
Nec licet obductum senio sopire dolorem;
semper crudescit nam mihi poena recens.
Admittunt alii solacia temporis aegri:
haec graviora facit vulnera longa dies.
Torqueo deceptos ego vita caelibe canos,
quoque magis solus, hoc mage maestus ago.
Volnus alit, quod muta domus silet et torus alget,
quod mala non cuiquam, non bona participo.
Maereo, si
coniunx alii bona, maereo contra,
si mala: ad exemplum tu mihi semper ades.
Tu mihi crux ab utraque venis, sive est mala, quod tu
dissimilis fueris, seu bona, quod similis.
Non ego opes cassas et inania gaudia plango,
sed iuvenis iuveni quod mihi rapta viro:
laeta, pudica, gravis, genus inclita et inclita forma,
et dolor atque decus coniugis Ausonii.
Quae modo septenos quater inpletura Decembres,
liquisti natos, pignera nostra, duos.
Illa favore dei, sicut tua vota fuerunt,
florent, optatis accumulata bonis.
Et precor ut vigeant, tandemque superstite utroque
nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo.