Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Quis enim locus est aut dies, qui non me huius aut similis gratulationis admoneat? Admoneat autem? O inertiam significationis ignavae! Quis, inquam, locus est, qui non beneficiis tuis agitet, inflammet? Nullus, inquam, imperator Auguste, quin admirandam speciem tuae venerationis incutiat: non palatium, quod tu, cum terribile acceperis, amabile praestitisti; non forum et basilicae olim negotiis plena, nunc votis pro tua salute susceptis (nam de sua cui non te imperante securitas?), non curia, honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis maesta querimoniis; non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem patitur solum gratulari; non domus commune secretum.