Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum meorum, ut ait apud Sallustium Marius, nec deductum ab heroibus genus ad deorum stemma replicare, nec ignotas opes et patrimonia sparsa sub regrus, sed ea, quae nota sunt, dicere potius quam praedicare, patriam non obscuram, familiam non paenitendam, domum innocentem, innocentiam non coactam, angustas opes, verum tamen libris et litteris dilatatas, frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non inliberalem, victum vestitum supellectilem munda, non splendida, veteribus ut illis consulibus (excepta quae tum erant bellicarum conlatione virtutum) si quis me conferre dignetur, seponat opulentiam, non derogaturus industriam.