Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut supra dictum est, succumbo materiae neque adhuc illa perstrinxi, quae ne inIantissimus quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata supprimeret. Quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati crimine arguendus aut temerarii professione culpandus, tamen, alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi.