Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Decimus Magnus Ausonius
Gratiarum actio

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-77-

 

Legionibus universis, ut in communi Marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, «satin salvae» quaerere, tractare vulnera sauciorum et, ut salutiferae apponerentur medelae atque ut non cessaretur, instare. Vidi quosdam fastidientes cibum te commendante sumpsisse. Audivi confirmantia ad salutem <te> verba profari, occurrere desideriis singulorum: huius sarcinas mulis aulicis vehere, his specialia iumenta praebere, illis ministeria perditorum instaurare lixarum, aliorum egestatem tolerare sumptu, horum nuditatem velare vestitu, omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima, ostentatione nulla, omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License