Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Gratiarum actio IntraText CT - Text |
Aeterne omnium genitor, ipse non genite, opifex et causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui templa tibi et aras penetralibus initiatorum mentibus condidisti, tu Gratiano, humanarum rerum domino, eius modi semina nostri amoris inolesti, ut nihil in digressu senior factus meminisset relicti, illustraret absentem, praesentibus anteferret; deinde quia interesse primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad sollemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium.