Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Periocha Iliadis IntraText CT - Text |
PERIOCHA ILIADIS
Si Homerum scriptorem Troici belli eatenus, qua Iliadem suam
incipit, quaque finit, percenseamus, orsum ab iracundia Achillis ad sepulturam
Hectoris, quatuor et viginti libros contexuisse monstrabimus. Haec ejus species
adparet summam cutem primi operis intuenti. Verum hoc scripturae ipsius tempus
Trojano bello non totum, sed paene ultimum fuit. Nam si ratio putanda est
oppugnationis decennis, nonus fere annus, idemque prope finem sui, ea negotia
continebit, quae ab injuria Agamemnonis, ac Briseidis usurpatione, usque ad
funus Hectoris digna memoratu erunt : illa temporum series, quae ab ejusdem
belli caussis, atque origine, pertinet ad urbis excidium. Atqui ex eo eveniet,
ut ignaris judicandi, et poeticae oeconomiae expertibus, multa nobilia ab
exordio belli usque ad Achillis jurgium omissa videantur. Nec minus multa ab
Hectoris funere ad usque deletum Ilium. Quorum quidem maxima exspectatio erat,
propter tam longi certaminis consummationem : sed ut divinum poetam nihil, quod
illustre fuerit, omisisse adpareat, atque omnia , quae finiri oportuit,
contigisse, breviter, et in epitomae speciem, belli Troici caussam originis,
adparatusque, quae annis superioribus acciderunt, retexuimus. Horum omnium
prima origo est Paridis judicium inter Deas : denique classis contextio ; qua
idem Paris in Europam navigavit.Tum raptio Helenae quae opinione veterum
bipertita est : quod plerique Helenam juxta Homericum plasma ad Trojam vere
deportatam fuisse existimaverunt ; nonnulli autem opinati sunt, quum Alexander
cursu deerrasset, delatusque ad Aegyptum fuisset, cognita hospitalis foederis
injuria, per Aegyptium regem servantissimum justi virum, Helenam cum iis, quae
una cum eadem fuerant abrepta, Paridi sublatam, expugnatoque demum Ilio Menelao
restitutam.