Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Picus Mirandulensis
Oratio de hominis dignitate

IntraText CT - Text

  • -36-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-36-

 

220. Est autem, et praeter illam, alia, quam nos attulimus, nova per numeros philosophandi institutio antiqua, illa quidem et a priscis theologis, a Pythagora presertim, ab Aglaopheno, a Philolao, a Platone prioribusque Platonicis observata. 221. Sed quae hac tempestate, ut preclara alia, posteriorum incuria sic exolevit, ut vix vestigia ipsius ulla reperiantur. 222. Scribit Plato in Epinomide, inter omnes liberales artes et scientias contemplatrices praecipuam maximeque divinam/137v/esse scientiam numerandi. 223. Querens item, cur homo animal sapientissimum? Respondet: «Quia numerare novit». 224. Cuius sententiae et Aristoteles meminit in Problematis. 225. Scribit Abumasar verbum fuisse Avenzoar Babilonii, eum omnia nosse qui noverat numerare. 226. Quae vera esse nullo modo possunt, si per numerandi artem eam artem intellexerunt cuius nunc mercatores in primis sunt peritissimi, quod et Plato testatur, exerta nos admonens voce ne divinam hanc arithmeticam mercatoriam esse arithmeticam intelligamus. 227. Illam ergo arithmeticam, quae ita extollitur, cum mihi videar post multas lucubrationes exploratam habere, huiusce rei periculum facturus, ad quator et LXX questiones, quae inter physicas et divinas principales existimantur, responsurum per numeros publice me sum pollicitus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License