228. Proposuimus et magica theoremata, in quibus duplicem
esse magiam significavimus, quarum altera demonum tota opere et auctoritate
constat, res medius fidius execranda et portentosa. 229. Altera nihil est aliud, cum bene exploratur,
quam naturalis philosophiae absoluta consumatio. 230. Utriusque cum meminerint
Greci, illam magiae nullo modo nomine dignantes goeteian nuncupant, hanc
propria peculiarique appellatione mageian, quasi perfectam summamque
sapientiam vocant. 231. Idem enim, ut ait Porphyrius, Persarum lingua magus
sonat quod apud nos divinorum interpres et cultor. 232. Magna autem, immo
maxima, Patres, inter has artes disparilitas et dissimilitudo. 233. Illam non
modo Christiana religio, sed omnes leges, omnis bene instituta respublica
damnat et execratur. 234. Hanc omnes sapientes, omnes caelestium et divinarum
rerum studiosae nationes, approbant et amplectuntur. 235. Illa artium
fraudulentissima, haec altior sanctiorque philosophia, illa irrita et vana,
haec firma fidelis et solida. 236. Illam quisquis coluit semper dissimulavit,
quod in auctoris esset ignominiam et contumeliam, ex hac summa litterarum
claritas gloriaque antiquitus et pene semper petita. 237. Illius nemo unquam
studiosus fuit vir philosophus et cupidus discendi bonas artes; ad hanc
Pythagoras, Empedocles, Democritus, Plato, discendam navigavere, hanc
predicarunt reversi, et in archanis precipuam habuerunt. 238. Illa, ut nullis
rationibus, ita nec certis probatur auctoribus; haec, clarissimis quasi
parentibus honestata, duos precipue habet auctores: Xamolsidem, quem imitatus
est Abbaris Hyperboreus, et Zoroastrem, non quem forte creditis, sed illum
Oromasi filium. 239. Utriusque magia quid sit, Platonem si percontemur,
respondebit in Alcibiade: Zoroastris magiam non esse aliud quam divinorum
scientiam, qua filios Persarum reges erudiebant, ut ad exemplar mundanae
reipublicae suam ipsi regere rempublicam edocerentur. 240. Respondebit
in Carmide, magiam Xalmosidis esse animi medicinam,
per quam scilicet animo temperantia, ut per illam corpori sanitas comparatur.
|